Latin
PULVIS CAERULEUS
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 314
Unproofread scanNot analysed yet
Nam nobilissimum ex paucis lapidibus, juxta artis suae regulas a lumen educens, quo mirum in modum ad majus quoddam moliendum stimulatus, primus omnium Aluminares officinas condidit, eo sanè emolumento, quo universa Europa in hunc usque diem fruitur. Hodie à Camera Apostolica sexaginta millium scutorum proventu locatur. Hisce itaque praemissis jam modum, quo Alumen hoc prae paretur, quemque propriis oculis summa diligentia observavi, minuta relatione describemus. Fit itaque celeberrimum hoc Alumen rupeum, vulgò Alume di rocca, ex durissimo quo dam saxo, quo scopulosi hujus territorii Tol fensis montes constituuntur, &duplicis generis sunt, unum durius &ad rubedinem vergens; alterum verò mollius &albedine candicans, hoc ritè praeparatum crystalli instar pellucidum nitet, illud etsi sordidius, ma ori tamen acrimonia pollet, candidum apuc sericeorum staminum, praestantiorumque la narum vellerumque coccineo colore tingendorum infectores magno in pretio est, ut pote mitiori acredine imbutum, nitidiora que vellera reddens. His praemissis, sic ad opus procedunt. Primò. Aluminarii rupicidae non in conca meratis cuniculis, sed ex saxosi montis late ribus aperto undique Coelo, ingenti Fosso rum ibidem perpetuò commorantium adhibita multitudine, partim mucronatis ligonibus ex validissimo chalybe temperatis, partim acutissimis cuneis, malleisque ingentibus lapidosum parietem scindunt, scissum frangunt, &in minutas partes comminuunt, eoeoque prorsus modo, quo in lapidum marmorumque fodinis, quae ad magna eruuntur aedificia, procedere solent. Confracta &diminuta saxa in fornaces calcariis haud absi miles transferuntur, ubi validissimo igne 12 aut ad summum 14 horarum spatio uruntur; si enim diutius urerentur, de aluminis, ut pote diuturniori igne evanescentis jactura, periculum haud exiguum incurrerent. Secundò. Postquam autem refrixerint, coctam materiam plaustris in amplissimas areas deductam, soli in conicos acervos com positam exponunt. Tertiò. Compositos hos cumulos aquâ frigidâ, quater singulis diebus, haustris in hunc finem opportunè accommodatis perfundunt, donec perusta lapidum materia diuturna aquae affusione eo usque maceretur, ut in terram quandam lentore madidae orgillae haud absimilem permutetur; quod tum primum accidit, cum menstruo spacio &liori, repetita quotidiana aquae affusione irrigata fuerit. Quartò.