# Mundus subterraneus 314-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, CAPUT ULTIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/314-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/314-2

Et si unquam illa visa fuit, quaero ubinam? quo loco? qua Urbe? Si scripta fuit; quaero qua lingua? quo idiomate? quo charactere? Cum ex pervetusto hoc monumento primaevos post diluvium characteres, literasque, de quibus tanta inter Authores est controversia, nosse multum intersit. Undè caecus est & insensatae mentis homo, qui ea non dicam credere, sed ne in animum quidem, ut ea vera esse sibi persuadeat, & induci possit. Sed de hisce amplius, & ex professo actum vide in Alchymia Aegyptiorum hieroglyphica, ubi Authorem nugacem, & fumovendulum aperta demonstratione detectum videbis. Arabes posteri non praevidentes, nec verba priscorum Philosophorum intelligentes, queis, quod hi rerum omnium vim motricem, quam Solarem sive Solem intellexerunt, ipsi aurum κατὰ τὴν καταχρησιν, ejusque conficiendi processum intellexerint. Verba Arabica adduco, quae in operis, quod apud me est, de Alchymia Arabice conscripti principio continentur, & sunt sequentia: αὶς δαὶ ὁ ραν γυ OSOS Hoc est, Dicunt nonnulli, quod scientia universali Alchymiae, nil aliud est, quam exigens & exactum, concupiscens & concupitum, quaerens & quaesitum. Ita Omam. ἀχρεωρὴν χροῦ μαρ ου διαθραύ , σον ( C 49 χ & σγρ δχαρυ ε Σ σαιολλιστα ρα ευρ U Ὦ, Π U 29 C U ρυσύOS E γρ δα γας γρευν ἐν οὐ γὰρ οὐδείσαν αυτ ῶνύπρ ß – Θράρυ ἥθυνα, ἀν ατρ ὀρυδ Σ λε κα γὰρ τρ οὐδὲ ἀχρ Hoc est, Dicit Hermes quod dicta margarita in omni existit & est aqua viva, perpetua, primordialis, inveniturque in omni re & in omni domo. Beatus ui contigit intelligere secretum ejus, & convenienter eo uti.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
