Latin
COROLLARIUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 32
Unproofread scanNot analysed yet
Sit itaque tempus quo globus percurreret OQ, divisum in quatuor partes aequales, aequipolleant vero sin gulae partes OH, HM, MR, RQ, uni minuto secundo; Certum est, per singulas hujusmodi partes globum uno minuto secundo transire; si, ut dixi, non esset gravis, nec ulla daretur medii resistentia. Verùm quia gra vitas eum versus Centrum impellit, ponamus gravitatem eo tempore, quo globus movetur per OH à linea OQ globum dimoveri spatio lineae OB, quae est pars lineae normalis motus naturalis OX. Pari pacto per punctum H transeat linea HV, parallela ad OX. Sicuti etiam per puncta MRQ ducantur MR, RE, QV, omnes &singulae inter se, &ad OX aequidistantes; fitque dimotio globi à linea OQ, mox ubi lineam MR, in K, attingit, tanta, quanta est portio OL in normali OX, &dimotio globi à linea OQ, mox ubi lineam Rn attigerit in C, tanta quanta est OP portio in normali linea OK; &dimotio globi à linea OQ, mox ubi lineam QV attigerit in Y, tanta, quanta est OX normalis; Ducantur deinde per puncta OBLPX ad OX normales ¶llelae inter se, SF, EK, ZC, AY, aliaeque ad OT perpendiculares ¶llelae inter se TA DO, GE, NI, HV, MR, RH, QV. His AATIXVR II positis dimoveatur globus à linea OQ, interim tum conficit spacium OH, quantitate lineae OB, vel HF, quae uti in parallelogrammo OF latera sunt opposita, ita &aequalia sunt. Pari pacto, interim dum globus movetur per HM, dimovebitur gravitatis impulsu à uinea O M in K, per lineam FK, &ex K in C, per KC, &ex C in Y per lineas normales MR, RH, QV. Cumque hujus modi dimoti globi spatia comparata ad perpendiculares suas, sint aequalia spaciis OB OL, OP, OX, id est, dum incrementa velocitatis sumuntur secundum quantitatem linearum OB, BL, LP, OX, necessariò sequitur, illas augmentari juxta seriem numerorum imparium ab unitate continuatorum. Si itaque OB lineam ponamus esse spatium unum, erunt BL tria spatia, L P quinque, FX septem; vel quod idem est, erit OL ut 4. OP ut 9. &OX ut 16.