# Mundus subterraneus 325.1-4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 325.1 to 325.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/325.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/325.1

Unde proveniat abstersiva ista vis in nitro, qua omnes sordes è vestibus abluit, & ad colorandos pannos tanti momenti sit apud tinctores & fullones? Respondeo, causam esse igneam illam acredinem unà junctam pinguedini in nitro existenti, & igneum quidem atque acre, quod maculas sordesque pervadens rosiva vi sua dissolvit, id facilè pinguedo illa aquosa abstergat. Aluminis Vires. 16. Cur vitro fundendo addatur alumen Aluminis Catinum? Respondeo, Cum alumen hoc ex vires planta, quam Hali vocant Arabes, conficiatur herba verò hujusmodi aluminoso succo foeta sit, hinc sit, ut alumen additum aluminosae substantiae illud corroboret, & arenas incisiva virtute facilè in colliquefactionem urgeat, unde vitrea substantia silicum arenarumque diaphanis aluminosis partibus juncta, vitrum clarius & lucidius faciat, quod sine aluminis additione multò obscurius fieret Sed de hisce pluribus in Arte vitriaria 17. Cur aluminis cujuscunque aqua stillatitia maximè rupei, carnes exedat, & vel ipsa metalla? Respondeo, hoc fieri ob phlegmatis depositionem ignis ope factam, qua libera, ingentem acrimoniae vim adipiscitur solvendis exedendisque metallis opportunam 18. Cur alumen squammosum, quod Asini speculum ob diaphanam substantiam vocant, igni injectum ustumque, statim claritate nativa perdita, gypsi more albescat? Respondeo hoc fieri ob aquearum partium resolutionem ignis ope factam, quibus evanescentibus terreum corpus in gypsum degenerans remanere necesse est; quantum autem aquositatis habuerit in se, quomodo per staticum artificium explorari possit, alibi dicetur. 19. Cur Typographi chartam praelo destinatam primò per balneum aluminosum traducant? Respondeo, hoc fieri, quod cum charta ex lineis frustis contusis fiat, lino au tem multum aluminis insit (est enim linum una ex aluminosis herbis, sicuti glastum, cujus tantus in tingendis pannis usus est) hinc fit, ut charta per aquam aluminosam traducta, insita quadam vi magneticè ad se trahat corpuscula aluminosa aquae commista; ex hoc verò attractu tota chartae substantia mirificè confortatur, atque duritiem quandam induit, ne atramentum transfluat aut diffluat, ob unionem partium aluminosarum, quae tam in atramento, quàm in charta aluminosa vi imbuta, existunt; uti enim hae unionem appetunt, ex siqua metallica vasa exedendo corrumpat.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
