Latin
LIBER SEPTIMUS
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 326
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEPTIMUS DE MINERALIUM SEU FOSSILIUM, Quae propriè terreum Elementum sapiunt, Natura, Proprietate, &Usu; &de perenni Geocosmi quae per eorum motum sit, pericyciosi &revolutione. PRAEFATIO. Uccos concretos praemittere huic Libro, omninò necessarium fuit; uti enim illi reliquorum omnium, sive mineralium, sive metallorum basis &fundamentum sunt, ita quoque ordine naturae, primum inter fossilia locum merentur. Quod ut intelligas, Lector, scias, nullum in rerum natura corpus aut substantiam esse, quae ex sale originem suam non habeat, quaeque in eundem tandem non resolvatur, uti fusè in praecedentibus Libris ostensum fuit, ita à Divina Opificis sapientissimi providentia, tum ad praestandam rebus omnibus consistentiam, tum ad conservationem earundem, foecunditatemque ad propagandum, in primaevo rerum ortu sal dispositum fuit; uti enim salina substantia per universas terrae fibras marisque abyssos diffusa est, ita nihil existit, quod eam non veluti naturae quodam magnetismo ad se &in se, tanquam bonum sibi unicè necessarium trahat, utpote à qua firmitatem &robur adipiscatur, Quae omnia in praecedentibus per varias observationes &experimenta ostensa sunt, atque adeo nil aliud restat, nisi ut, quid sal Naturae in reliquis mineralium substantiis, efficiat; quomodo id in substantiam eorum commutetur, ostendamus. Et ut in omnibus εὐμεθόδεως procedamus, primò de iis Terrestribus substantiis, quae vel pulverem, vel arenam, glaream, sabulum aut cinerem mentiuntur; Secundò, de mollibus substantiis, quas terras vocant: Tertiò, de metallicis corporibus imperfectis &lapidibus ratiocinium nostrum instituamus. SECTIO I. TERRESTRIBUS PORTIONIBUS, Arenaceisque corporibus, quae in Geocosmi utero concluduntur. CAPUT I. De Arena, Sabulo, Glarea, Cinere. Arena itaque sub triplici differentia consiE Arena, qua nil notius est, primò Triplex derari potest; vel enim est fossilis, vel fluvia- arena tractandum est, ut quid illa praestet lis, vel marina. Fossilis est illa, quandò lapiin rerum natura, quaenam ejus potedosa substantia aut metallicis glebis, vel acri stas, quae vires &proprietates, innotescat. huLIB. SEPT. SECT. I. TERRESTRES PORTIONES.