Latin
LIBER DUODECIMUS
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 326-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER DUODECIMUS HOATMHXANOE, SIVE SIMIA NATURAE; QUA Quicquid in praecedentibus Libris insita Naturae sagacitate mirum, rarum, &insolitum ex Geocosmi virtute &efficacia producitur, id pari pacto, dummodò Natura non contradicat, ingeniosa Artis industriâ confici posse docetur, &experimentis comprobatur. PRAEFATIO. Aud infrequenter miratus sum nonnullorum hominum proterviam, qui vera &recta altiorum cognitionum relicta semita nullum non lapidem movent, ut ad incognitarum artium notitiam, ad inaccessas arcanorum Naturae divitias quovis modo, ut magnum quid &ἐξωπικώτερον prae aliis nosse videantur, pertingant; Quia tamen non unicuique datum est hanc adire Corinthum, neque etiam omnibus mirificae operatricis Naturae portae apertae, clavesque ad intima thesaurorum penetralia concessae sunt: quid agunt? dum omnem sibi aditum interclusum reperiunt, temerario sanè ausu, ruptis Naturae juribus ad eas improbarum artium officinas confugiunt, queis non solum id quod exoptant, &quod tam anxiè quaerunt, non inveniunt, sed pernicioso quodam errore abducti, atque Satanae pedicis intricati, ex quibus cum sese expedire nequeant, corporis animaeque perniciem cum sempiterna infamiae nota incurrunt: cujusmodi sunt ii, qui sive ex insufficientia ingenii confusi, quadam in Naturam diffidentia, sive ex artium desideratarum consecutione desperata in transversum acti, pacto cum humani generis hoste inito, eum sibi Magistrum adsciscere non verentur, quem omnium mendaciorum, malorumque fabrum, vel ex ipsis sacris oraculis non possunt non nosse. Sunt itaque certi &definiti in naturalis cognitionis latitudine nobis praefixi termini, quos sine erroribus &summo periculo transilire nemo potest. Novi Naturam in nonnullis sibi soli reservatis adeò tenacem esse, jura sua tanta contentione defendere, adeò inexorabilem esse, ut ne daemoni quidem iis, nisi Deo &Natura permittente, uti concessum sit, imò Mundum potius perire necesse sit, quàm ut ea juribus suis cedat. Quarè cuicunque rectè Philosophandi animus est, eum in omnibus unicum Naturae Archetypon respicere oportebit, ut in intricato ejus labyrintho, Ariadnaeo arrepto filo, ab erroribus deviisque tramitibus tutum se securumque conservet. Quod prototypon uti in praecedentibus libris, ea qua fieri potuit, diligentia descripsimus, ita in hoc ultimo Libro, quem haud incongruè Simiam Naturae inscripsimus, illud multiplici artis ingeniique industria, quantum licet, adumbrare conabimur, ut ex iis quid vi Naturae quis possit, quid non possit, Lectori curioso luculenter demonstraretur. Quem totum in septem sectiones divisimus; quarum prima veluti Isagogica universam Naturae majestatem θεωρικῶς ob oculos ponit, abditas occultasque semitas, per quas progreditur, reserat, mirabilium partuum nidos per triplex Naturae Regnum demonstrat, ut ejus sectantes vesti