Latin
CAPUT VII
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 339.7
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo, ex variis sive stirpium, sive animalium vitâ defunctorum seminalis virtutis profluvio, quae quidem aliud non sunt, quàm cor puscula spermatica, quae intra proprios saxorum recessus insinuata roris, nebulae, pluviarumque madore irrigata, &calore ambiente suscitata, cum ob debilitatum seminalis virtutis robur, &variè alteratum plantas aut animalia producere non possint; ne veluti otiosa nihil produxisse viderentur, infimi inter vegetabilia gradus substantiam generant, quae passim tubera &fungi appellantur.