# Mundus subterraneus 34

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/34

Sicuti itaque rectilineum cum curvilineo in motu proje ctilium confunditur, ita frustra quoque sub iis quispiam parabolicas rationes quaerit. Acce dit, quod hujusmodi parabola, uti paulò ante dictum est, non habeat, à quo generetur; Omnis autem parabola originem suam habet ex sectione Coni: in projectilibus verò nulla sectio concipi potest, quemadmodum in Sciatherica theoria, ubi lux & umbra circuitibus suis veros Conos fundant, qui deinde pro sciatherici plani ratione omnis generis sectiones Conicas producunt; ubi itaque Conicarum sectionum fundamentum deficit, ibi verae quoque sectionum affectiones concipi nulla ratione possunt; si enim parabolam veram grave quodpiam violento motu circulatum describeret, non esset ratio, cur non eadem ratione & circulum, & hyperbolem aut ellipsin describeret, quorum tamen in projectilibus nullum vestigium apparet. Sed ut veritas rei luculentius pateat, eam hoc pacto demonstrandam duxi. Sit itaque in praesenti Figura linea AX li nea verticalis motum naturalem exhibens, linea verò AB, lineam horizontalem, iuxta quam mobile ducitur; fiat deinde arcus ex puncto X descriptus, & sit AI; linea quoque horizontalis AB in aliquot aequales pedes dividatur ALMNOPB, lineisque ductis perpendicularibus in lineam horizontali AB parallelam, nascenturque sex quadrata inter se aequalia AQ. LR, MG, &c. His posi tis; Dico, primum in linea motûs projectorum non esse circulum, neque parabolam, neque hyperbolen, neque ellipsin. Quòd non sit circulus, ita demonstro. Quoniam enim triangula APT, AEV sunt similia, erit EV ad AV, sicuti AP ad TP. Est autem TP pars quinta lineae AP. Ergo & AV, quinta pars erit lineae EV. Et quoniam qua dratum EV, vel AL est aequale rectangulo contento, sive parallelogrammo sub AV linea AP comprehenso, EV verò assumpta 10 partium sit, qualium A V est 2. erit hujus complementum, videlicet linea AP partium 50, & tota diameter partium 52. Rursum, quia CG est tripla AC, illus verò quadratum aequale rectangulo contento AC, atque hujus complemento ad diametrum circuli; est verò quadratum CG partium 900, & AC partium 10, erit ergo residuum segnientum partium 90: tota verò diameter 100 partium; est verò eadem quoque 52 partium, non itaque linea motus AEFGHI est peripheria circuli Sed neque parabola esse potest.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
