# Mundus subterraneus 341.8

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/341.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/341.8

se; nil mirum in Capitolii tecto olim palmam, Quaeritur quartò. Quomodò plantae & & postea ficum quoque excrevisse, Plinio teste; cum hujusmodi in hunc usque diem in turris Capitolinae palatiique apicibus, uti & ir statuis in Romanis viridariis collocatis cernantur, cum vel vento, vel à volucribus pal mae & ficus fructus illuc delati, & inter concavitates saxorum laterumque putrefacti se mine insito prodierint; in statuis verò deci dua arborum quibus circumdantur spermatica corpuscula poris marmorearum statuarum illapsa hujusmodi plantas produxerint: concava enim saxorum quemadmodum fre quenti pluviarum, nebularum rorumque insessu unà cum ramentis ex saxis abrasis ut plurimum in lutum, si humidum adsit, aut ir terrestrem glebam, humido calore resolute degenerent, intra quam diversa seminalium portionum corpuscula recepta, & tanquam in genuina matrice digesta in plantam vel animal pro seminis eò devecti ratione, non possunt non transmutari.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
