Latin
CAPUT VII
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 342-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quae verò ex terra virginea in loco, in quo nulla rerum semina esse possunt, plantae excrescant, uti non infrequenter experientia me docuit, id fieri dico ex semine universali ab initio rerum ter rae indito, quo sub certa combinatione nunc haec, nunc illa herba excluditur propria istiu climatis, sub quo provenire solent. Si verò uti Historiae narrant, quandoque ex statuis aeneis herbae natae sunt, id non accipiendum est, quod metallicis corporibus semen insin aut vegetabile aut sensitivum, sed quod in tra rimas &concavitates statuae, sive à ven to, sive ab avibus diversa semina rerum devecta, aut ex volucrum excrementis ibidem natae sint. Quaeritur quintò. Quomodò herbae &animalia ex aquis spontaneo ortu enascan tur? Non dicemus hîc de herbis in aquis sponte nascentibus, quarum non est numerus: sed de iis, quae in aquarum superficie sine radicibus innatantes sese mirum in mo dum propagant, cujusmodi Theophrastus Mnasiam herbam esse dicit, &eam herbam quod folium nuncupant, &sine radice aquis stagnantibus supernatat: hoc pacto muscum &ientes stagnantium aquarum fossis ἀρρίζους supernatare videmus. Omnes qui Oceanum Athlanticum sulcant, in admirationem trahit herba illa, quam sargassum Lusitani vocant qua Oceanus his vel illis locis nunquam certis &determinatis ita sternitur, ut viridan tia prata dici possint; herba sine radice fun do inserta hinc inde pro ventorum dispulsu in superficie maris fluctuat, de qua sic Lerius in sua navigatione. Praetereà, inquit, per quindecim dies inter herbas mari innatantes versat sumus, quarum tanta est densitas, tantaque copia, ut nisi securibus eas secantes, navigio quod illis frangendum erat impar, viam fecissemus, futurum autumo fuisse, ut ibi substitissemus; quo niam autem herbarum illa copia mare quodam modò turbidum reddebat, nos in paludibus coenosi, versari credebamus, ac proindè Insulas quasdam iu propinquo esse judicabamus. Verùm jacta bolide, cui funis 500 ulnarum longitudine alligatus erat, nec fundum attigimus, neque etiam Insulas ullas aut continentem advertimus. Christophorus Columbus pariter, dum novarum regionum detegendarum per Oceanum anno 1492.