# Mundus subterraneus 343.1-2-5

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 343.1 to 343.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/343.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/343.1-2

expeditionem moveret, paulò ultra Canarias Insulas digressus mare adeò herbidum reperit, ut id pratum referret; herba colore subflavo ad foenum jam exsiccatum accedente, foliis à ruta hortensi non absimilibus, bacci juniperinorum granorum adinstar nigricantibus. Quaeritur itaque, unde herbacea haec progenies originem suam trahat? Dico si baccae hujusmodi seminis loco sint, uti revera esse puto, hujus herbae genesin minimè spontaneam censendam esse, sed non secus ac reliquas herbas seminis, quod producunt, virtute propagari. Audivi à nostris Patribus, loco radicum mittere à se filamenta quaedam praelonga, quae tamen fundum non tangunt, unde dum non figuntur, prata non incongruè natantia dici possunt. Est & hoc consideratione dignum, quod nescio quid eidem rubrae materiae adinstar cristae galli gallinacei adnascatur, quarum tactus adeò periculosus est, ut temerè attractatae manus inflamment, inflammatas mirum in modum tumefaciant, unde ab eo tanquam: veneno lethifero abstinent. Si verò spontaneam harum originem ut supracitatas herbas esse credamus, hujus geneseos quadruplicem rationem assignare possumus: quarum prima est, quod in superficie stagnantis aquae magna vis pulveris & ramentorum insideat, à plantis vel animalibus corruptis profecta, quae ubi ambientis calore dispositiones ad vitam necessarias acquisierit, statim latens in eo vis animati seminis, in plantam aliquam efformare incipit. Altera ratio esse potest, quod haec materia vitâ functarum stirpium aut animalium proveniat ex animantibus prius in aquis degentibus, aut ex excrementis eorum, variisque effluviis adiposis, ob pinguem oleosamque naturam ad aquae superficiem adinstar olei undique feratur, ibique per coctionem ab ambientis calore digesta, comparata sibi ad vitam necessaria dispositione tandem animam sibi nectat, in formam substantialem plantae novae vivificatricem. Tertia ratio esse potest, quod de subjacente materia perpetuus halitus ad superficiem aquae semper secum adferat, non nihil excrementi pinguis è cadaveribus animalium, aut plantarum quae putrefacta aquae fundo adhaerent, uti sunt alga & muscus marinus, ex quo tandem praeviis dispositionibus plantae hujusmodi oriantur. Quarta ratio ex tribus jam dictis coalescit; ex halitibus verò hujusmodi plantam oriri posse, vel ipse Aristoteles hisce verbis docet. Exhalationes, inquit, ubi concreverunt, possunt comprehender. causam, qua fit ut sint plantae.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
