# Mundus subterraneus 350-3

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/350-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/350-3

Egy ptii inter cornua bo vis apim pinxerint. Bombyx ex moro. Androse mum hircinum unde Vulvaria. Hippoma nes. Fungi cervini productio perunt, natura quidem, cui meritò summa inest cura, apum in hoc portento seminalem eorum rationem, atque quandam cum bobus amicitian exercente. Haec Bernardinus Gomesius, quae & ego expertus, verissima deprehendi, quodque omnes naturalium rerum investigatores experiri velim. Non latuit ista res Aegyptios qui Regiam progeniem significaturi, inte cornua bovis apim pinxere; sed de hisce am plissimè in Oedipo & Obelisco Pamphilio. Quem admodum igitur in ipsis insectis imaginis quoddam rudimentum eorum animalium, ex quibus nata, reperitur, ita & in Orchidibus usu venit, in quibus cum vivum animal producere nequeunt, saltem quantum possunt moliuntur, id est, ex insita seminis ideali ra tione figuram ejus, ex quo sunt, exprimere conantur; Quemadmodum & in Moro celse experiri licet, cujus succo alterius insecti semine emisso nascitur bombyx, vermis qui deinde ex eo ex quo natus est, alimento nutritus, sericum nobis filat, tanti in superbo ve stium apparatu usûs. Addam & hoc admiratione dignum, plantam quae odorem alicujus animalis olet, ex ejusdem animalis sive excre mentis, sive spermatico liquore ortum ha puisse; ita Androsemum quod hircum perfectè olet, indè quoque hircinum nuncupatum, non nisi in montibus, ubi caprarum greges pascuntur, provenit, ut & herba, quod κυνομορίον canis veretrum similitudine vocant; Vulvariam quoque non nisi vel ex mulierum petulantia, aut ex abdita aliqua earunden partium seminio, id est, è vulva, cujus odorem exhibete, Ioannes Baptista de Porta in Physiognom. caeterique Botanici tradunt; prodire verisimile est. Ut proinde non fabulosum videri possit, quod Plinius de Hippomane scribit. Innumera hoc loco hujus farinae adducere possem, sed qui plura desiderat, legat de his Portam in Physignom. Lobellium, Mat thiolum, atque innumeros alios; & nos tu in Arte Magnetica l. 3. tum in Oedipo Tom. 2. part. 2. de signaturis plantarum fuse ex mente Aegyptiorum egimus. Ex cornibus Arietum suffossis asparagos nasci, notum est; unum hoc loco de fungo cervino adjungam, ut quantum semen animalium terrae commi stum possit, pateat, De speciali Cervini Tuberis ortu. TUper habitam contemplationem de N communi tuberis ortu mirifice confir mat experimentum ac historia fungi, seu ve rius, tuberis cervini apud Bohemos enascen tis veteribus ignoti, de quo Matthiolus ad Iulium Moderatum haec ad verbum scribit Cum rebus novis te plurimum delectari sciam Tuber quoddam subterraneum, quod hîc cervi num, Boletum Bohemi vocant, cum hisce meis literis ad te mitto.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
