Latin
351.1 to 351.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 351.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Puto enim de eo te nihil unquam audivisse, quod nulla apud antiquos, recen tioresve scriptores extet hujus fungi memoria, quodque reperiri non poßit, nisi in iis sylvis, ubi plurimi habentur cervi ac venatores, qui haec Naturae secreta norunt; sed cum haec inaudita sint apud vos, nolim te imposterum latere cervin fungi historiam &vires. Fungum itaque hunc tuberum vulgarium more sub terra nasci affirmant venatores, ubi cervino semine inficitur soum, id quod plerumque fieri solet exempto e vulva genitali aliquid adhuc seminis continente, maris impetum fugiente foemina. Hunc fortasse fungum cervinum invenire nemo posset, nisi cervi ipsi locum quodam statuto anni tempore ostenderent; scalpunt enim naturali quodam instinctis ducti anterioribus pedibus locum, ubi globosus fungus sub terra delitescit, quod olfactu percipere eos affirmant: spirat enim fungus gravi odore, praesertim recenter effossus. Qui secreta haec norunt venatores &rustici, qui sylvas frequentant, loca diligenter observant cervinis pedibus diducta, effossaque scrobe fungos eximunt, &pharmocopaeis vendunt, qui dissectos in particulas, &filo trajectos siccant postea in umbra, servantque in medicum usum. His eadem ferè facies est, quam in caeteris spectamus tuberibus, globosa tamen omnibus &inaequalis; extima cuticula subnigricat, carnosa verò, &ipsa fungosa substantia albicat; sunt etiam qui genus aliquod reperiri dicant erectae virilis mentulae forma, adeo ut in altera parte detecta glans, in altera globuli quidam testiculos referentes conspiciantur. Mihi verò tuber hoc cervinae potius, quàm virilis mentulae formam aemulari diceretur: Cum Natura omnia suis genitoribus similia efformare studeat ubique. Hic fungus in ciborum usum hacte nus non venit, nec eo vescuntur Bohemi, sed eo in medicamentis utuntur, quae venerem movent, siquidem ad hoc plurimum illum valere putant, &praesertim qui humani genitalis faciem refert; in quem usum sicci pulverem ex dulci vino propinant drachmae vel sesquidrachmae pondere; Lactis ubertatem hunc etiam afferre ajunt ex prisana vel muliebri lacte potum, sed valentius id agere, si longi piperis aliquid addatur. Suffitus occlusos foeminarum locos reserare tradunt, &vulvae strangulatus avertere.