# Mundus subterraneus 351.5-6

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 351.5 to 351.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/351.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/351.5

Non desunt superstitiosae mulierculae, quae iis abutantur in amatoriis poculis, quibuscunque prius admurmuratis incantationibus. Affirmant valere cervinum fungum ad epota venena è mero haustum; quin etiam ad venenosorum omnium morsum non modò potum, sed etiam illitum. Excalefacere hunc ex odoris graveolentia quispiam facile judicabit; Optarem ut tam rarum medicamentum Italiae hactenus ignotum seri vel transplantari posset, & inter caetera rara simplicia, quae in tuo tam celebri viridario diligenti admodum cultura alis, hic etiam viveret fungus; sed postquam hoc nobis vetat Natura, hunc siccum tibi asservato. Mitto tibi praeter id legitimae Chalcitis & verae Mysis aliquot frusta, quae ut apud vos rara, ita sane cara tibi futura spero. Ex quibus apertè conjicio tuberis cervini exortum esse ab anima seu vegetali sola, seu sentiente mirum in modum, labefactata, quae in projecto in terram semine cervi, aut masculi, aut foeminae fit non que strangulatus avertat.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
