Latin
363.1 to 363.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 363.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc peracto post aliquot dies diligenter examinabis limum, &veluti bustulas quasdam reperies, quae sunt vermium matrices; ex his enim vermiculis primùm quidem non nisi oculo armato sensibiles comperiuntur; qui identidem crescentes tortuoso motu aquae innatare magno numero solent, quae ubi competentem maturitatem acquisiverint, tunc aquae &lateri phialae admotae mox ubi aërem attigerint, eccè intra pauxillum temporis pedibus, alisque assumptis in Cyniphes seu zensalas animantur. Atque hanc ego genesin non semel experimento comperi. Si porro quaeras, unde originem suam trahant, Dico eam ex pulvere vario rerum seminio referto trahere; semina autem haec vel ex cadaveribus animalium, felium, canum, volatiliumque, quibus subindè plateae Romanae refertae sunt, vel etiam ex equorum, asinorum, boum, caprarum similiumque excrementis, in quibus variarum muscarum culicumque seminia latent, provenire; siquidem haec pulveri commixta, mox ubi humidum repererint, &lutum fecerint, tum eccè statim quoque calore ambientis animata, in bullas primò, &tandem in vermiculos, &denique in eas, quas diximus Cyniphes animantur, &quod musca forsan esse debebat, aut culex, ob materiae impotentiam degenerans in Cyniphem virtitur. Certè haec maxime congruint Sacro Textui Exodi Cap. 10. ubi percusso pulvere à Mose, Cyniphes prodierunt, quae fuit ex plagis Aegyptiis illatis omnium molestissima. Undè &culicum origo quoque demonstratur: quamvis non negarim, aliunde quo que &culices &cyniphes, quae sunt minutiores culicum species, emanare. Et ut de culicum ortu primum agam; Nam saepe observasse me memini, in folliculis Lentisci, ulmi, terebinthi, &quae quercuum foliis adnascuntur, ruptis, nescio quod seminarium hujusmodi bestiolarum, partim sub forma ovorum, partim etiam sub bestiolarum jam alis instructarum reperisse; folliculi enim vitro inverso subditi, partim Cyniphes, partim culices exclusisse. Quae omnia Lectorem ob servare velim, est enim res admiratione plena. Si quaeras, unde folliculis hujusmodi seminia accidant; Dico ex variarum muscarum nsessu, eo tempore, quo necdum folliculi induruerunt, sed sub formaflorum spectantur, hisce enim variae muscae insidentes, floris intima semine suo replent, quae deinde veluti intra matricem clausae, ea, quae diximus, animalcula producunt. CAGoog De eorum Insectorum, quae alas vaginis inclusas habent, origine.