Latin
PROBLEMA I. PROPOSITIO I
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 37
Unproofread scanNot analysed yet
tribus horis 22 &4: Cùm enim ex suppositione globus tem pore 5 ex alto decidat reo cubitis, necessariò juxta regulam proportionum, trium horarum 22 &4 tempore spacium conficiet 196000 milliaria sive 588000000 cubitorum, quòd spatium aequivalet 56 semidiametris Terrae. Atque hic calculus cum experientia Galilaei apprimè consentit; Sed juxta experientiam factam per Mersennum, multò adhuc minori tempore globus ille ex concavo Lunae in Terrae Centrum decideret; Cùm enim experimentum Galilaei ad incudem revocasset, globum, quem Galilaeus tempore secundorum 100 cubitorum spacium conficere invenit, multò adhuc majus spacium videlicet 180 cubitorum, minori videlicet tempore 3. 43. 20, &non 5 conficere invenit, adeò ut dictus globus juxta observationem Mersenni intervallum 108 pedum tribus praecisè secundis; &tandem 300 pedes, id est, 180 cubitos, 5 tempore conficiat, quae à Galilaei experimento non parum differunt. Ex qua experientia concluditur, globum praefatum ex Luna usque in Centrum Terrae cadendo non nisi tempus duarum horarum 29 14 infumere