# Mundus subterraneus 37-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, CONSECTARIUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/37-2

CONSECTARIUM I. Ex hoc patet, quam sit incomprehensibilis humano ingenio velocitas illa, qua globus à Firmamento lapsus, à superficie Terrae usque ad Centrum 3500 milliar. spacium, non nisi 5 (quae correspondent sex ordinatis venae pulsibus) conficit. Unde velocitatis hujusmodi excessu multi compulsi, ne in absurda inciderent, apertè hujusmodi motum negârunt. Ego certò dico, ex tanta altitudine, velocitatem in tantum increscere, ut nullum sit corpus in rerum natura adeò solidum, quod excessivum hujusmodi motûs impetum sustinere possit; siquidem metallicum corpus caloris ex impetu suscitati vehementia liquefactum, mox resolutum iri nihil dubito. Se cundò, nihil hujus velocitatis motui comparari posse, non missilium, spiculorumque ejaculationem, non avium, non rotae figuli mo tum, solo Firmamenti motu excepto, quod spacio 24 horarum periodum suam conficit; cum globus à Firmamento decidens 39 horis, 15 nimirum horis tardius terminum suum attingat, quod est Centrum Terrae; atque adeò tualium substantiarum velocitas, dum spaex hoc motu Firmamenti velocitas aliquocium quodlibet, etiam quantumvis dissimodo conjiciatur. tum, quasi in momento conficiunt. Sed

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
