# Mundus subterraneus 37.1-5

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 37.1 to 37.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/37.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/37.1

PROELEMA II. PROPOSITIO Quanto tempore globus quispiam, cadendo ex Luna in Centrum Terrae spatium illud, quod superficiem inter & Centrum Terrae intercedit, sive quod idem est, semidiametrum Terrae, conficiat, determinare. NOtandum primò, sub duplici ratione considerari posse motum ponderis in Centrum Terrae, primò per medium inchoa tionis, ut dum quispiam per divinam potentiam è Centro Lunae globum cadere permitteret in Centrum Terrae; secundò per medium continuationis, ut si globus quispiam per divinam potentiam ex superficie Terrae. in Centrum Terrae caderet; hic enim motus uti ex continua velocitatum augmentatione multò celerior est; ita breviori quoque tem pore spacium illud semediametri terrestris conficit, quàm si immediatè ex ipsa superficie Centro Terrae illaberetur; Utriusque motus durationem hoc loco assignabimus, ut diffe rentia utriusque motus luculentius patefiat. Cùm itaque in praecedenti Propositione ostenderimus, plumbeum globum ex Luna cadendo in Centrum Terrae intervallum 196000 milliariorum conficere spatio horarum 2, 29, 14, à Luna verò ad superficiem Terrae juxta calculum Mersenni spacio a horarum 17', 34, facile cognosces, quantum à superficie Terrae usque ad Centrum, motu à Luna usque in Centrum continuato conficiat: si enim motum à Luna ad superficiem Terrae subtraxeris à motu à Luna ad Centrum Terrae, videlicet 2 horarum 17', 54', à 2 horarum 29, 14 remanebunt 1, 20, 18 tempus nimirum quod conficit motus à fu perficie Terrae in Centrum continuatus. verò scire desideres, quantum temporis à superficie Terrae usque ad Centrum globus plumbeus dimissus conficiat! supponendum primò, lapidem tempore unius minuti secundi spatium conficere 12 pedum; & 5 tempore altitudinem 300 pedum conficere; quo posito, juxta praedictas operationes lapis seu globus plumbens semidiametri terrestris spacium conficiet 19, 56' tempore. PROBLEMA III. PROPOSITIO III. Quantum temporis globus plumbeus insumat ex Solis superficie, stellarumque fixarum, in Centrum Terrae cadendo, determinare. Upponimus primò, communi Astronomo Orum traditione Solem à Centro Terrae remotum 1142 semidiametris, quibus si praedictas operationis regulas applices, invenies globum, totum spacium intra Centrum Terrae & Solis discum interjectum undecim horis, 13, 50. 48, conficere; spatium verò inter Solem & Lunam interjectum, conficere horis decem, 57', 12, 54'; quae subducta ab ri horis 13, relinquunt 16'. 43 à Luna usque ad Centrum Terrae.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
