# Mundus subterraneus 37

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, PROBLEMA I. PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/37

tribus horis 22 & 4: Cùm enim ex suppositione globus tem pore 5 ex alto decidat reo cubitis, necessariò juxta regulam proportionum, trium horarum 22 & 4 tempore spacium conficiet 196000 milliaria sive 588000000 cubitorum, quòd spatium aequivalet 56 semidiametris Terrae. Atque hic calculus cum experientia Galilaei apprimè consentit; Sed juxta experientiam factam per Mersennum, multò adhuc minori tempore globus ille ex concavo Lunae in Terrae Centrum decideret; Cùm enim experimentum Galilaei ad incudem revocasset, globum, quem Galilaeus tempore secundorum 100 cubitorum spacium conficere invenit, multò adhuc majus spacium videlicet 180 cubitorum, minori videlicet tempore 3. 43. 20, & non 5 conficere invenit, adeò ut dictus globus juxta observationem Mersenni intervallum 108 pedum tribus praecisè secundis; & tandem 300 pedes, id est, 180 cubitos, 5 tempore conficiat, quae à Galilaei experimento non parum differunt. Ex qua experientia concluditur, globum praefatum ex Luna usque in Centrum Terrae cadendo non nisi tempus duarum horarum 29 14 infumere

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
