# Mundus subterraneus 384

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, EXPERIMENTUM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/384

EXPERIMENTUM II. Quod Quomodo in trunco Arboris insitio instituenda sit demonstrat. Rboris truncum resectum, vinculis ar Actioribus constructum scalpro modice findito, ita ut fissura trium digitorum latitu dinem habeat; quo peracto, surculos congruos à te selectos, ex utraque parte in cune formam rasas, integra tamen & incorrupta medulla, indito prius ad apriendam fissuram cuneolo, demergito, quo extracto depositus redeuntibus in plagam secti trunci lateribus, surculus astringetur, & tandem luto muscoque eo prorsus modo, quo in praecedentibus factum est, modo plagam oblinito, & habe bis insitionis opus peractum. Truncus A. plaga C. truncus è latere B. surculi inse rendi D. D. EXPERIMENTUM III. Quod Insitionis genus, quam emplastrationem sive Inoculationem vocant, ostendit. CErtium hoc Insitionis genus subtilissimum, non omnibus arboribus congruit, sed iis solummodò, quae humidum succosum que ac validum corticem seu librum sortitae sunt, uti ficus, nam & lacte turget, & corticem validum robustumque habet, sic autem procedito. Surculos cujuscunque tandem arboris congruae à te selectos, quae nitidos, novellos foecundosque ramos habeant, assumito, in quibus maxime gemmam seu oculum observabis quam circumcidito eâ, quae sequitur, industria: Sit gemma frondis, sive involucrum oculi, aved. Oculus I. involucrum efgh, in quadrati formam abe d. incides, eâ tamen cautelâ, ne oculum laedas; hoc peracto, seliges cujuscunque tandem arbo ris congruae ramum nitidissimum, quem ec ingenio incides, ut gemmam seu oculum fis sura facta commodè recipere valeat; hoc etiam peracto; inditam sine laesione oculi, gemmam, emplastrum ita accommodato, ut incisionis tum arboris, tum gemmae involucro exactè respondeat, circumligatumque emplastrum magnâ cautelâ, ne oculo noceat, vincias, deindè commissuras & vincula luto circumdato, ita tamen ut gemmae oculus liberum germinandi spatium habeat; & hoc pacto lutatum emplastrum post 21. circiter dies soluto emplastro gemmam jam coalitam arboris ramo naturae perficiendam relinque. Alio modo sic procedito: Arborem terebrâ ad medullam usque perforato, plaga interius leniter inclinata, deindè educto omni scobe, vitem vel ramum foecundum & humen tem strictè foramini intrudito, eâ tamen industriâ, ut duae vel plures gemmae foris emineant, quo facto argilla & musco locum diligenter oblinito, & habebis intentum.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
