# Mundus subterraneus 387-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, CONSECTARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/387-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/387-2

CONSECTARIUM. LInc patet quoque, quomodo ex varia A commixtione seminum sagacis ingenii industria colligatorum terraeque mandato rum arbor variis fructibus onusta exurgere possit; seminales enim rationes uti inconfust operantur, ita quoque in unum conjunctae Mixtura seminum gemmae, in quibus vis seminalis latet surcu diversa lorum inconfuse singuli differentes fructus producit. producent; gaudet enim Natura naturâ, & Vivum vivo facilè amico quodam Naturae appetitu consociatur. Mirum est, & consideratione dignissimum. quod Diophanes de olaeostaphylo (quae est oliva uvae commixta) docet, quae unà saporem utriusque habere describitur; Putat autem Florentinus in sua villa, hoc fieri posse, eo qui sequitur, modo: Vitem in inferior Quomodo Uva oleae parte prope radicem terebrandam, & deinde inseri poseidem stolonem olivae inserendum, eo pror sit una cum sapo sus modo, quo in secundo experimento re utriusostendimus; Sed hoc pacto intentionem Dia que. phanis non attingit; itaque sensus non est in vite suppositari oleam, quae uti vitis uvas, ita haec olivas proferat; sed intentio Diophanis fuit, ἐλαιοστάφυλον producere, id est, Olivam, quae simul uvae saporem referat. Ego hoc melius fieri posse existimo, si gemmae utriusque plantae, uti in praecedentibus dictum est, committantur in unum, aut acini utriusque conflentur in unum. Innumera hujusmodi experimento comprobari possunt, si cui otium & tempus fuerit ad artis praxin hîc praescriptam exerendam; suntque haec Naturae adeò consentanea, ut vel ipsae arbores subindè similia producant; Nam ut in praecedentibus ostendimus, fit subindè, ut diversa fructuum semina ab avibus in arbores deportentur quae deindè inter cortices aut commissuras decidentia ibidem pluviis, rore unà pulveribus commixta, tandem in cerasos, olivas ficus, nuces, persica, similiaque excrescunt adeòque idem casu fiat in arboribus quibus cunque tandem, quod Ars insitione praestat: hoc pacto ego saepe numero in una & eadem arbore caprificos, cerasos, lentiscos similesque plantas erupisse observavi, quae non nisi dicta de causa excrevisse certum est Qui verò diversis coloribus fructus imbuere volunt, id plerumque insitione obtinent; Nota est insitio persici in morum; formam enim pomi persici dat persici surculus, suc cum verò sanguineum persico tribuit morus Videas hujusmodi insertionis spectacula in hortis Romanis passim, quibus quidem fructi bus nil suavius esse potest. Sed & hoc de rosarum diversis generibus ex uno stipite producendis mirum est.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
