# Mundus subterraneus 387

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, EXPERIMENTUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/387

EXTERIMENTUM II. qui 3 Ccipiantur diversi generis germina, AA per medium eâ industriâ findantur in oculos fissura, sine laesione tamen, perve niat: atque hoc pacto alteram alteri ita conjungere oportebit, ut sese propè contingant & oculus oculo praecise per appositionem congruat, quo peracto arctissimè compin oui gantur & terrae indita in squillâ integrè, aut terra glutinoso succo pollente sepulta, tandem trium aut quinque dierum irrigatione tam diu humectentur, donec germen, gemmasque sive oculos producat, & suo tempore Uvas niquantum propositum fuit, in una vite uvas gras & al bas pro& nigras & candidas obtinebis. Hoc pacto ducere in Eeontius pervetus scriptor sicus producebat, una vite. ex una parte albos & ex altera rubros; Synchronos, sive coaetaneos ramos seu surculos vitium in scrobe deponebat & stercoriFicus ex una parte bus appositis irrigabat. Cum verò germi albas ex a nassent, rursus oculos utriusque surculi in tera rubras producere unum colligabat, & post biennium circiter coalitione facta transplantabat, & ficum producebat, fructus ex una parte nigros & ex altera albos: talis enim differentia fructuum, qualis est conjunctio differentium gemmarum, quae simul complantantur, ita tamen, ut solummodò sese contingant, minimè verò commisceantur aut confundantur; Neque solum differentis coloris, sed & saporis fructus arte emphyteutica produci possunt; sic recitat ex veteribus Porta: ir malo aureo duos surculos insitos, quorum unus dulcia, alter acida poma ferebat: coa Acida & litione verò utriusque surculi cum arborem dulcia po transplantare desiderabant, primò more rustima in una eis solito secuisse, non tam proposita diligen arbore. tia, quàm casu, cum verò sectio ad eum insitio nis locum pervenisset, accidisse, ut & arbor cum jam fructus protulisset, unusquisque ex una medietate duicis, ex altera acidus fuerit.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
