Latin
DISTILLATORIA
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 390-3
Unproofread scanNot analysed yet
DISTILLATORIA. PRAEFATIO. Artem Distillatoriam esse imitatricem Naturae in subterranea officina seu Ergasterio omnia per distillationem efficientis. I operantis Naturae industriam penitius introspiciamus, eam non duntaxat intra in subterraneo suo utero, sed &extra terram in Sublunari Megacosmo, Qquin vel in ipso Microcosmo homine, caeterisque animalibus ope distillationis reperiemus, peragere omnia; habet enim Geocosmus interiora sua ergasteria, Vulcaniasque officinas, panspermia rerum ita refertas, ut ex earum sublimatione quicquid hucusque in praecedentibus Libris dictum fuit, originem suam traxisse videatur. Verùm cum passim ea in hujus operis decursu exposuerimus, hoc loco solummodò dicendum restat, quomodò sagacis ingenii physiologi, occulta naturae technasmata, quae in multiplici illo vasorum chymicorum subterraneis ergasteriis latere videbantur subolfacientes, arte id imitari attentaverint, quod Naturâ Magistrâ didicerant. Advertebant quippe multiplicem illam mineralium succorumque concretorum multitudinem, quam tellus nobis suppeditat, non aliundè, quàm ex dispari sublimatione vaporum, quos Vulcanus ille Archaeus ex ollis lebetibusque Naturae ignis subterranei ope elevat, provenire posse; habet enim, uti in primo tomo fuse ostensum fuit, Subterraneus Mundus vasa sua chymica, ollas, pentulas, cacabos, crateres, &ventricosa receptacula, canales syphonesque longo collo praeditos, quibus sua capitella, alembica, cupulae, &capitata receptacula miro Naturae ingenio applicantur, non desunt illi vasa ρ καὶ πριστον vas distillatorium per uidinationem Vasa distillatoria per radios Solis. n. 3 Fornax balnei sicci ad aquas et olea per ascensum extrahenda. opportuna. OL. XI. vas cap. aqua plenum B Cucurbita C Porta per quam Lucerna maponantur D Lucerna quatuor dlychniis Insineta ce Spiraculum ff Canales sinum. exonerantes VD Vesica. GAlemb. F Collum H Rafrigeratorum C. Canalis per quem carbones ingerum supra locum foci A. Conisterium. 12. Spiracula Vas disullatorum per ascensum. Fornax pro arena D. Vesica cuprea quae materiam distillandam continet E Collum simus obductum. G Alembicum E. vas aquae frigida plerum. PVus Esulatorium, per descensem. R. Cucurbita materiam distillandam coninens ique segra vosus B Capitellum Alembic C Rostrum D Canalis per vas ligneum transiens. E, vas aqua frigida plenum E Recipiens QV Fornax