# Mundus subterraneus 391

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, DISTILLATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/391
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/391

ulC Tyristerium. H Couisterium SO Patella. cineribus aut arena referta vasa recipientia, quae in capitatis fornicibus condensatos vapores resolutosque sub aquae aut olei forma recipiant, uti in cryptarum stillicidiis videre est, quarum nonnullae aquam puram, quaedam salem, aliae nitrum, alumen, vitriolum stillant; Non desunt, quae olea, bitumina, caeterasque resinaceas materias fundant, quae sanè non nisi Chymicae distillationis, quam Natura in omnibus sectatur, subsidio contingunt; Si jam oculos ad externam Naturae operationem convertamus, videbimus totam meteorogenesin nil aliud, quam distillationis opificium esse. Quid enim lacus, flumina, maria, & vel ipsa terrae substantia exterior, aliud sunt, quam receptacula quae dam distillabili humidi materiâ referta? quae mox ac ardenti Solis aestu percussa fuerit, simul etiam humidum attenuatum in fumos sublimet, qui fumi vaporosi ubi altioris aëris alembicum frigidum subierint, ibidem condensati, in id, quod fuerunt, humidum, sive id purum, sive concretum, sive igneis halitibus praeditum fuerit, resolvuntur. Quis in microcosmo homine absolutissimum distillationis opus negat? in quo quot membrana vitalia, tot vasa chymica videre est. Quid aliud stomachus, nisi Chymicam quandam cucurbitam ex primit, in quo alimentum receptum, humidum vi caloris nativi attenuatum statim capitis cerebrique frigidi alembicum petit, ubi resolutum qua data porta ruens, per os, nares, aures, oculos se exonerat; hinc per descensum nervos, cartilagines, tendines, musculos ad motum faciendum humectatione sua lubricat; adeòque totum corpus in integritatis suae statu conservat; Si verò alimentum humidum pravis salium, sulphuris, & mercurii qualitatibus imbutum fuerit, tunc in cerebro elevatum humidum in catharros salsos, tartareos, sulphureos, mercuriales resolutum; si pulmones inciderint, phtisin; in manibus chiragram; in pedibus podagram, in genibus gonatogram, sciaticam in coxis, in universo corpore artitridem causant: Sulphureus verò vapor resolutus sanguinem accendit, febres conciliat, & omne morborum genus, quod à calido nascitur, efficit. Mercuriale verò humidum resolutum potissimum nervorum genus petit; Unde paralysis, apoplexia, & similia morborum monstra nascuntur. Atque ex hisce luculenter patet, Naturam in omnibus omnes boni distillatoris partes subire, atque adeò stalacticam sive distillatoriam artem non nisi ex Naturae ergasteriis deductam, & à Chymicis Philosophis ad ejusdem amussim prototyponque constitutam fuisse; cujus excellentia & dignitas sat congruis elogiis describi vix potest, tum ob multiplex, quod humano generi prae stat, emolumentum; tum ob recondita, ad quae nobis aditum praebet, arcana; Unica sanè Naturae clavigera, qua ad perfectam rerum naturalium notitiam mixtarum constitutiones & ad abditas rationes porta patet; uti in hac brevi Diatribe ostendemus. Quae cum ita sint, jam tandem ad propositum nobis Argumentum felicibus auspiciis procedamus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
