Latin
PROPOSITIO III. THEOREMA III
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 40
Unproofread scanNot analysed yet
FG, BH, BI, ad dictas subtensas sint normales, Dico itaque motum per subtensam BE, aequalem esse ei, qui fit per subtensam EA, &qui fit per subtensam BF aequalis est ei, qui fit per subtensam FA, &qui fit per BG aequabitur ei, qui fit per GA, sicuti qui fit per BH &BI, iis qui fiunt per HA &IA. Ratio est, quia mobile uti per dictas subtensas BE, BF BG, BH, BI, vel è contra per IA, HA, GA, FA, EA, in circulum termi natur, ita natura in punctis E, F, G, H, I in brevissimarum linearum, per quas opera tur, extremis, motûs à gravitate terminos suos, quos transilire non potest, constituit, utpote quod inter hos terminos &linean verticalem seu diametrum circuli AB mini ma sit distantia à Centro Terrae A; quia ve ro anguli AIB, AHB, AGB, AFB. AEB sunt recti, eandem habentes basin AB erunt per 15. l. 4. el. Euclidis in eodem semi circulo BEFGHIA, cujus diameter BA verticalis, distantia videlicet inter B &Mundi Centrum. Abeant itaque lineae v. g. BI, ultra circulum in S, aut T, &lineam BH ir N, jam contra Centrum irent, quod est absurdum; Ergo in punctis IHGFE, per bre vissimas videlicet lineas natura terminos mo tus à gravitate constituit, ut in iis per subtensas, quas terminant, finem suum consequere tur, quae est quies, cum mobili, quod per verticalem lineam BA, motu naturali, eodem tempore consequitur. ergo mobilia &c Quod erat probandum.