# Mundus subterraneus 40-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, CONSECTARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/40-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/40-2

CONSECTARIUM. Hinc sequitur, motum perpendicularem figurae rectilineae, ad motum inclinatum, esse in ratione semidiametri figurae motûs ad hu jus segmentum, quod est inter Centrum figurae & lineam hypomochlii. Sit planum quodpiam OB à perpendiculari OZ decli nans, supra quod quodlibet corpus decurrat, v. g. te traëdron, cubus aut pentaëdrum; quo niam verò per ea, quae in prima Libri hujus Sectione docuimus, in pyramide, prismate, tetraëdro, Centrum gravitatis in secti per Centrum gravitatis corpore, est P; ducatur linea hypomochlii ex N in S parallela OQ, & ex Centro gravitatis P ad OQ normalis PQ, quae semidiameter figurae dicitur; Dico motum verticalem in OQ ad motum in inclinata OB sese habere ad invicem, sicuti se habet QP semidiameter figurae, ad segmentum, quod est inter Centrum gravita tis P & lineam hypomochlii NS interce ptum, id est, ad PR; Cùm enim gravitas movens sit aequalis motui, gravitas autem tota seu verticaliter movens ad gravitatem moventem PQIOB, sit ut PQ ad PR erit quoque motus verticalis in OQ ad mo tum inclinatum in OB.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
