# Mundus subterraneus 404

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, EPILOGISMUS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/404

sua singula sale, sulphure & mercurio, id est, calore nativo, humido radicali, & terrestri siccitate, constant, hinc nutrimenta, quae ex herbis, fructibus, animalibusque assumuntur, statim stomachi calore excitata, quae in nu trimentis latent salina ad salinas, quae sulphurea ad sulphureas, quae mercurialia ad mercuriales aliti partes confluunt, quae quamdiù justa ponderis mensura subsistunt, tam diù rectè sese habebit homo; si verò vel ex motu, vigiliis, laboribus, aut depravato cibi regimine, vel intemperantia & crapula interveniente, sulphurei spiritus accendantur, sal & tartarus microcosmicus figitur, mercurialis liquor inundatione sua replet omnia; tum eccè veluti impetu facto, ab iis totum corpus infestatur, varia & monstrosa morborum genera nascuntur, quibus propulsandis nullum remedium aptum esse potest, nisi ea, quae proportionem quandam & similitudinem ad se invicem obtinent: horum enim confluxu membra à molesto hoste liberan tur, dum assumptum medicamentum, simile sibi, in membris habitans, ad se attractum per excessum & unà peccaminosam materiam exonerat. Vide quae in IX. Libro. de deleteriis morbis amplius egimus. Hinc factum fuit, ut Medici diligenti indagine has facultates etiam ad singula humani corporis mem bra inquirerent, inventas aptè suis nominibus insignirent: uti sunt: Cephalica, quae caput respiciunt; Ophtalmica, quae oculos; Otica quae aures; quae dentibus prosunt, Odontica quae nasum purgant φθάρμικα, ἔρρηνα. Rursus quae pectus Pectoralia; quae pulmones Pulmonaria; quae stomachum Stomachica; quae hepar, Hepatica, quae cor Cardiaca; quae renes Nephritica; quae splenem Splenetica; quae vesicam & urinam Diuretica, ab occulto quodam characterismo à natura illis impresso appellarunt; & ne quicquam deesset, quid singula simplicium medicamenta possint, juxta primas, secundas & tertias, easque quas specificas qualitates vocant pulchro ordine disposuerunt, ut ex sequentibus patet: his enim calidos humores peccaminosos refrigerant, frigidos calefaciunt, quod siccum numectant, & quod humidum siccant, quod obturatum aperiunt, quod durum mitigant, quod vitiatis in humoribus depravatum corruptumque purgant, glutinant quod dissolutum, immaturos suppurant, laxos stringunt, quod virulentum venenosumque expellunt, quod flatulentum discutiunt. Quia verò Medici omnia hujusmodi Graecis nominibus proferunt, ne Lector in eorum significatione haereat, singulorum hîc explicationem ponendam duxi. Explicatio terminorum Medicinalium. Stringens στυπτικὸν, id est, Oscula vasorum Aoccludens. Talia sunt frigida, substantiae crassae, acerba, austera, &c. opponitur aperientibus. Adurens, pyroticum, quod adurit: sunt. πυρωτικόν. que primò Vesicantia. Secundò Escharotica. Tertiò Caustica. Anodynum, id est, dolorem leniens, sive ἀνυδινὸν. narcoticum id sit, sive paregoricum, saepius ναικωτήν. tamen de paregoricis dicitur. Aperiens ἀναστομωτικὸν, id est, Vasa rese ἀναστιμωηrans.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
