Latin
CONSECTARIUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 41
Unproofread scanNot analysed yet
ut PQ ad PR, hoc est, ut semidiameter P, Q ad hujus segmentum inter Centrum figurae P &lineam hypomochlii. Pari pacto motus cubi in inclinato plano descendentis sese habebit ad motum per perpendicularem OQ, uti semidiameter figurae cubi KZ, sese habet ad KL segmentum inter Centrum K figurae cubi, &uineam hypomochlii NO. Haud secus pentaëdri motus in inclinata linea OB ad motum in perpendiculari OQ, se habet uti TX segmentum ad TV semidiametrum figurae pentaëdri; ubi ¬andum, quod quò magis lineae inclinant, sive inclinatione sua recedunt à verticali OQ, eò portionem figurarum extra lineam hypomochlii minus ponderare, &consequenter tardius planum percurrere; tantò verò velocius devolvi, quantò portio figurae extra lineam hypomochlii plus ponderaverit; donec lineae hypomochlii figuras bifariam diviserit; quod ubi factum fuerit, tunc corpus perfectè quiescit, utpote in linea horizontali constitutum. Patet itaque, ex hoc fundamento innumeras arcanas rationes ad mechanicam ditandam adinveniri posse; quae quidem paucis indicata sufficiant. Qui plura desiderat, is consulat Ioannis Marci Marci ingeniosum de motus proportione libellum