# Mundus subterraneus 41-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, PRAGMATIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/41-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/41-2

PRAGMATIA. Instrumentum facere, quo aequalitates motuum quoad durationem exhibeantur. Iat Circinus, quem proportionalem vo cant, ABC duobus cruribus in centum partes aut pauciores in utroque crure aequa les divisus; deinde fiat regula transversa D, cujus extremitas D lateri A C semper ad angulos rectos insistat, sitque regula mobilis super latus A C; referat autem latus AD lineam perpendicularem motus alicujus ponderis deorsum; A C verò referat planum inclinatum, quod deductum cuilibet incli nationi accommodari possit. Dico regulam in D normaliter applicatam referre terminum motus in plano inclinato A C, & punctum in S referre motûs perpendicularis terminum, quem pondus perpendiculariter cadens eodem tempore attingit, quo in D pondus devolutum per planum inclinatum AC; & eodem tempore in G, quo in F, & in I, quo in H attingit; Cùm enim angulus AD S sit rectus, erit per 15. l. 4. punctum necessaesse planis inclinatis brevissimas lineas, quiriò in semicirculo ADS, & puncta F & H pus natura terminum motus attingat, motusque aequidiurnos esse ad motus qui fiunt in perpendiculari AI, erit quoque motus ex A in D aequidiurnus motui ex A in S; & motus ex A in F ad motum ex A in G, & motus aequidiurnus ex A in H ad motum ex A in I. Si enim concipias regulam transversam semper in latere A C una sui extremitate normaliter insistentem planum decurrere, & alterâ extremitate perpendicularem lineam H secare, necessariò ex dictis consequitur, mobile supra planum inclinatum A C motui supra perpendicularem A S aequidiuturnum describere. Idem consequitur, si latus A Cicircini in quamcunque inclinationem magnam aut parvam diducas; partes enim in cruribus aequaliter divisae indicant spacia, quae aequalibus momentis mobile in utroque latere conficit; Patet ergo propositionis sensus. pariter in suis semicirculis AFG & AHI: Cùm vero in Propos. 3. ostenderimus, has T II. CAPU De pendulorum motibus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
