# Mundus subterraneus 41-5

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, MODUS SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/41-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/41-5

In perfecta itaque imaginum, quae in lapidibus passim reperiuntur expressione plures causae partiales concurrunt: prima est, dispositio quaedam materiae ad recipiendam formam apta: Secunda requiritur & aliud quiddam, quod formam nunc hanc, nunc illam veluti sigillum quod dam materiae imprimat, cui semper intervenit actio quaedam vehementi magnetismo pollens, quo similia similibus adinvicem alliciuntur. Ad materiam quod attinet, illa primò mollis quidem & humido quodam limo imbuta esse debuit, aliàs enim duritie sua omnem respueret penetrativam tinctorii spiritus facultatem; quod vel inde patet, quod omnes ferè lapides in propria fodina molliores, tunc tandem in adamantinam duritiem abeant ubi siccum aëris afflatum sortiti fuerint. Forma verò seu sigillum, quod in materia figuram imprimit, pariter duplex esse potest: pure naturale, & ex naturali & artificiali compositum. De priori dico, esse potuisse Cadaver alicujus animalis, cujus pellis agglutinata materiae adhuc molli illi figuram similem sibi impresserit ope plasticae facultatis, quam in animalium cadaveribus adhuc remanere suprà diximus; imò Albertus Magnus l. 1. de rebus metall: tract. 2. c. 9. id expresse dicit his te verbis: Admirabile, inquit, omnibus vide tur, quod aliquando lapides inveniuntur, qui in tus & foris nabent imagines animalium, foris enim habent lineamenta, & quando franguntur, reperitur in iis figura intestinorum; quae quidem alia ratione contingere non potuerunt, nisi ex animali ibidem in saxum converso. Dum enim in vitam animare non potest, ob materiae subjectae ineptitudinem, saltem figuram ips imprimit sibi similem, idque salinorum corporum in cadavere latentium interventu quae dum à disposita materia sale pariter referta, attractu, uti diximus, magnetico, confluunt, secum devehunt vim plasticam iis na turaliter insitam, tandem consumptis flaccidioribus cadaveris partibus, reliquum una cum figura in saxum vi lapidifica convertit atque hujus rei luculentum indicium est, hu jusmodi perfectas rerum imagines, non to tam saxi substantiam penetrare, sed in superficie tantum haerere, quemadmodum omne ii, qui hujusmodi secandis lapidibus operam dant, λυθοτομοι, quos rigidè circa hoc consuluimus, testantur. Quod verò subindè solummodò pedes, caput, vel pes unus & alter compareant in lapidibus, hoc fieri potuit, vel ob disrupti cadaveris partes, aut ob materiae terrenae fluentis interruptionem, quibus partes à partibus divulsae, non possunt nisi solas partes animalis ostendere; un de quoque fit, ut nonnullae partes tortae & veluti corrugatae spectentur, quod ob pellis in aliqua parte ex materiae fluxu corrugatae motum accidere potuit. Expositâ ratione naturali figurarum animalium in lapidibus ex naturali & artificiali compositione, quomodo id contingere possit, exponamus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
