# Mundus subterraneus 413.1-4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 413.1 to 413.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/413.1

Coriocesiâ herba, quin etiam Callitiâ Pythagoras aquam glaciari tradidit: quod verum esse dico in herbis in nitrosam primò substantiam coagulatis, sed hic effectus non ab herba, sed à nitro, uti experientia constat, provenire censeri debet. Fabuosa sunt, quae sequuntur; Pythagoras ait, Aproxin herbam, cujus radix non minus, quàm Naphta è longinquo concipiat ignes; Aichemenidem plantam colore electri sine folio nasci Tardictylis Indiae meminit Democritus, cujus radice in pastillos digesta indiesque ex vino pota, noxii per cruciatus nocte confiteantur omnia, per vanas numinum imaginationes. Ariamidis herbae contactu ligna oleo prius peruncta, illicò accenduntur, si decerpatur cum Sol fuerit in Leone, quod mirum non est, cum vel paleae Romae in ponte S. Angeli Canicularis & Leonini caloris aestu accendi videantur. Therionarcâ in Cappado cia & Misia nascente omnes feras torpesce re, quibus fuerit admota, nec nisi Hiaenae urinae aspersu recreari, tradidere veteres. Certè id omnes herbas narcotica vi praeditas, absolanorum species, stramonium, & similia praestare notum est, comestas tamen. Ophiusa in Elephantina Aethiopiae nasci etiam tradunt lividam & horribili aspectu, qua pota terrorem minasque serpentium obversari, ita ut mortem sibi eo metu consciscant qui biberint, ob idque cogi sacrilegos illam bibere, adversari tamen ei palmeum vinum. Non facilè negavero virtutem similem inesse posse, cum, uti in Libro de Venenorum natura do cuimus, pleraeque herbae venenosae ab hominibus assumptae diversas phantasmatum species excitent, quibus id se esse putant, quod non sunt: Vide quae de hydrophobis ibidem plura de hisce tradidimus. Certè Solanum Maniacum (ut Dioscorides est author) varias facere species, imaginesque non injucundas causari, si ejus radicis drachma ex vino bibatur: Addo hisce & Theangelidem in Lybano Syriae nasci solitam, qua devorata futura praesagire homines volunt. In Bactris & circa Borysthenem planta provenit Gelotopyllis dicta, quae si cum vino & myrrha bibatur, varias dicunt obversari species ridendique finem non fieri, impositis ex palmeo vino pineae nucis nucleis, pipere & melle additis.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
