Latin
413.5 to 413.7
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 413.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Eundem effectum in sumentibus praestat apium risus, Arum Aegyptiacum devoratum Asciomenes herba (ut Apollodorus est author vino aspersa folia in se contrahit, merace aspersa omnium animalium feritates domat collo adalligata, vel jugo suspensa. Parthos ab Antonio fugatos scribit Appianus Alexandrinus, cum tame premerentur, in quandam herbam incidisse, quam qui comederent, nihil aliarum rerum reminiscerentur, aut intelligerent, nisi quod lapides continuò effoderent, quasi quidpiam magni operis facturi, &sic debacchati bilem demum evomentes interirent; sed haec vis adscribenARS DIST scribenda est herbis venenosa virulentia im butis, quae ipsos ad tale vel tale quid agen dum vi phantasiae disponit. Rhamni terti ramus (authore Dioscoride) valvis fenestrisque impositus veneficia omnia depellit, qua vir tute ille viderit. Lapathi radices, quin etiam plantaginis collo adalligatae (eodem autho re) choeradas &strumas sanare putat. Ver miculi in echinatis Dipsaci capitulis autum no reperti, collo in folliculo adalligati, aut finistro brachio appensi, quartana febre affectos incolumitati restituere magi credunt Atractyli herbâ gestatâ obtundi quidem scor pionem ictus, deposita tamen ea illicò recrudescere dolorem scribit Dioscorides, quis etiam posteritatis memoriae tradidit, à scor pione non ici eos, qui Polemoniae herbae radicem secum tulerint, vel si forte fortuna quispiam ictus fuerit, eum quidem nihil mo lestiae passurum. Sed de hisce uti incerta sun &sine fundamento, ita ratiocinari non libet Vulgatissima est in Judaea fabulosa illa radix Baaras, à loco sic appellata, de qua sic Fla vius Iosephus scribit Libro de bello Judaico. Flammam colore imitatur, circa vesperam vervelut jubar fulgurans: accedentibus autem eamque vellere volentibus facilis res factu non est nam tamdiu refugit, quousque urina muliebris vel menstruus sanguis super eam fundatur; quietiam tunc si quis eam tetigerit, mors certa est nisi fortè eam ipsam radicem ferat de manu pendentem; ideò effossae circumquaque radici necdun extirpatae canem alligant, qui abeuntem inde Do minum sequi volens eam extirpat, &continuò moritur, tanquam ejus vice à quo tollenda erat; nullus enim posthac accipientibus metus est.