Latin
EXPERIMENTUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 415
Unproofread scanNot analysed yet
quo Regina Sueciae Christina Musaei mei visitatione me dignata summa animi sui voluptate artificium istiusmodi spectavit; quod cum post discessum ejus extra fenestram posuissem, postero die reversus vehementioris frigoris, erat enim mensis Februarius, phialam ruptam finem spectaculi fecisse reperi, quasi dedignatam monstrare se amplius, postquam Regina tanti nominis eam tanto lustrandi honore affecisset; ego verò sive expensarum faciendarum causa, sive magni laboris pertaesus ενγείρησιν non amplius aggressus, in suo chao reliqui, modum tamen &rationem, qua istiusmodi artificium conficiebam, opusculo particulari totam de palingesia plantarum ex cineribus reservavi, ubi tota praxeos executio minutim describetur. Cum verò Ferdinandus III. Caesar glorioae mem: de hujusmodi herbarum resuscitatione certior factus sibi haud absimilem esse plantarum ex cineribus educendarum rationem mihi significaret, adverteretque summo ejus me desiderio teneri, Sacra sua Majestas meis satisfactura votis, totius rei seriem processumque in executione operis, summa sanè liberalitate mihi impertiri non est dedignata, quem tametsi P. Gaspar Schottus, meus olim hîc Romae in re literaria socius, suis operibus jam inseruit, ne Lector tamen hinc spe sua fraudatus abiret, &origo, unde illud produxerit, constaret, hîc eam iterum ad longum proponam, eo fine, ut experimentum, quod mihi variarum occupationum interventione sumere non licuit, Lector, cui forsan majus otium fuerit, ipse ad veritatem rei comprobandam, sumere non desistat. Hoc itaque est arcanum. Ex PERIMENTUM I. παλιγγενεσία. Seu regeneratio Plantarum ex cujuscunque plantae semine.