# Mundus subterraneus 419

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, OCCULTA VARIARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/419

OCCULTA VARIARUM ARTIUM ERGASTERIA SIVE OFFICINAE, In quibus juxta Subterranei Archaei prototypon mirae operationes instituuntur. PRAEFATIO. Xpositis Regnis Naturae tum animalium, tum vegetabilium nil porrò restat, nisi ut jam infima Regni inanimatorum arcana pari passu perscrutemur. Sciendum est itaque, miram quandam analogiam in hoc triplici Naturae Regno latere, quâ omnia in omnibus quodam modo inesse, comperiuntur; Quemadmodum enim sensus inest animalibus, ita & in nonnullis vegetabilibus suo modo inesse sat demonstrat herba mima, quae vel ad levissimum contactum se contrahit, sed & in nonnullis lapidibus, uti Astroitibus inesse videtur, dum aceto impositae motu progressivo seipsis agitari spectantur. Nil dicam hîc de admiranda Magnetis natura, quae & sensum & vitam quodammodo in se ex primere miris suis motibus sat superque docet; De quibus in nostro de Magnetica Arte Libro fusè actum vide. Fiunt in animalibus & vegetabilibus, uti docuimus, mirae quaedam metamorphoses; fiunt & in inanimatis, uti paulò post videbimus; admirandis tum animalia, tum vegetabilia pollent virtutibus, pollet & iisdem inanimata mineralium metallicorum oeconomia. Ars applicando activa passivis mira efficit tum in animalibus & vegetabilibus, uti in praecedentibus dictum fuit, facit & eadem ars deductis ex mineralium subterranea natura rationibus. Sed ut quantum ex his in rerum humanarum usibus emolumentum emanet, ordine hujus Libri Sectione pandam. DEUS adsit ausibus nostris. PARS I. DE ARTE CHYMIURGICA. CAPUT I. De Arcanis Chymicis. Uanquam in XI. Libro quàm uberrimè Chimiotechniam, quam AlchyDe Auri Arcanis, sive de Auro potabili. miam vocant, profecuti simus; quia tamen toti illic in eo fuimus, ut χρυσοποιητιNOn dicam hîc de auri virtutibus & faκὴν, sive auriferam Artem unà cum arcanocultatibus, cum id amplissime in Decimo rum vanissima ostentatione eorum, qui pu& Undecimo Libro praestiterimus; Solùm hoc dendis mendaciis, fucato pyrotechnias stuloco nonnulla adducemus maximè inter dio perniciosissime Mundo imponunt, fundiChymicos controversa; & sunt: Utrum tus convelleremus; Multa autem, in vero Aurum potabile Arte Spagyrica confici divinoque Chymiurgiae studio reperiantur, possit. quae humano generi perutilia esse comperta Alchymistarum circa Aurum potabile vitae sint, de iis hoc loco ea qua fieri potest brevilongioris productivum Magisterium, tot ac tate agemus, & ut cum methodo aliqua protam acres contentiones conatusque reperio, grediamur, septem primò metallorum arcaut meritò id tanquam inextricabili labyrinna rimabimur, deinde ordine reliqua prose tho, uti Lapidem Philosophorum ita & aucuturi. rum potabile intricatum inveniam. G gg 2 Sunt, Paracelsi opinio de auro potabili Aurum dissolvi non posse multorum sententia est.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
