# Mundus subterraneus 42-4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, MODUS QUARTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/42-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/42-4

Dico itaque sacram quandam Crucifixi imaginem ibidem relictam coopertamque saxorum terrestriumque quisquiliarum ramentis, facilè contingere potuit, ut discussus à cruce titulus aptae atque ad recipiendam formam dispositae materiae inhaereret, quae successu temporis unà cum materia in lapideam molem conversa, ibidem suum in lapide ectypon reliquerit, ut proindè magna earum imaginum, quae in marmoribus reperiuntur, parhuic causae adscribi possit, praesertim si adeo perfectae fuerint, ut soli naturali causae istiusmodi effectus adscribi nequeat. Ut itaque hujus rei nonnullum experimentum sumerem, varias imagunculas depinxi, quas inter duas marmoreas tabulas positas ad integr mensis spatium sepultas reliqui, & cum postmodum evoluto tempore tabulas aperuissem, eccè mirum dictu, singulae figurae, inter qua & Nomen sacratissimum JESU fuit, non tantum superficie tenus impressa & expressa comperi, sed aliquo usque ita versus fundum penetrasse, ut laevigando tabulam per punicem semper eaedem figurae resultarint; sic autem rem institues.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
