# Mundus subterraneus 43-3

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, EXPERIMENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/43-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/43-3

Quod verò hae duae nonnihil distortae & imperfectae spectentur, fieri potuit, quod pictura in humido corrugata intentam lineamentorum symmetriam nonnihil interruperit, quod & de reliquis hisce similibus factum fuisse, verisimile est. Sed dices fortè, capi non posse, quomodò similes imagines intra profundi saxa irrepserint? Dico quod & paulò ante suprà indicavimus, saxifodinas veteres olim evacuatas cum tempore repullulare: fieri itaque potuit, olim in dictis saxifodinis homines picturae deditos, hujusmodi imagines, otii vitandi causa, depinxisse, aut aliundè illuc translatas postea casu nescio quo interveniente desertas dispersasque, arenâ ramentisque sepultas, tandem evaporatione subterranea pluviis imbribusque humectatas materiae marmori generando aptae adhaesisse, atque hoc pacto unà cum imaginibus in marmor conversas, sua simulacra ibidem expressa reliquisse. Ut proinde quod de annulo Pyrrhi regis Plinius tradit, in quo, Musae una cum Apolline depictae spectabantur, non aliunde, quam ex simili figura sine pictura in aliqua fodina perdita, originem suam habuisse, mihi persuadeam. Dices secundò; Quarè non compareant aut ossa animantium, aut charta seu pannus, aut lignum, in quibus imagines impressae cer nuntur? Respondeo, omnia diuturnitate temporis humectata, ingentem alterationem subiisse, usque dum omnia in tabum resolut: metallicorumque succorum acredine exesa, atque in pulverem redacta, atque in minutissimas partes diffusa, nullo relicto vestigio. tandem unà cum materia in saxum, sola remanente imagine, coaluerunt: remanet autem imago, quia tela aut charta, in qua depicta fuerat, uti statim ab initio materiae aptae agglutinata haesit, ita quoque formam eidem impressit permanentem & stabilem.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
