# Mundus subterraneus 451.1-5

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 451.1 to 451.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/451.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/451.1

teriâ constantem, cujusmodi sunt nonnull filices, glarea crystallina & arena lapidis quem Alebandicum vocant, cui & adnume ramus gagatem, quem obsidianum lapidem dicit Plinius; Lapides itaque diaphaneitatem quandam spondentes, quantò sunt luci diores, ex crystallina quadam miscella illi commista, tantò indè pulchrius, nitidius, lu cidiusque vitrum emergit. Hisce in arenam comminutis, combustarum cinis plantarum, cujusmodi sunt, quas Hali & Soda vocant, junguntur, quae herbae cum ex se & sua natura nitrosae sint, eo fine arenis miscentur, ut ex intima lapidis arenacei substantia consimi lem illis nitrosam eliciant materiam, quae unà cum corpusculis nitrosis salinisque in cinere latentibus, vi caloris aestuantissimi tandem in vitrum eliquentur. Veteres nitrum purum & nativum materiae arenaceae adjungere ob dictam causam solebant; quod & in hunc usque diem nonnulli faciunt. Verùm expe rientia docuit, nitrosos plantarum nonnulla. rum cineres non solùm eundem effectum quem nitrum, sed & nobiliorem praestare. Vitrum itaque primò fit ex lapidibus dia phanis, crystallo formibus & natura sua fusi libus, nec non ex succis concretis, aliarum que rerum liquoribus hisce naturali quadan cognatione junctis, & ex his melioris nota vitrum conficitur. Secundò ex lapidibus iis, qui tametsi duritie crystallina non polleant translucidi tamen sunt & candidi; Tertiò ex lapidibus candidis quidem, at non diaphanis, uti sunt nonnulli silices ad ostia flu minum vi fluctuum coacervati; hoc pacto verò praeparantur: primò dictos lapides ure re necesse est, deinde pilis subjectos, ita eos frangere & comminuere oportet, ut inde sabulum fiat, tum cribrare ad impuriorum partium ab impuris separationem; lapide tamen aquis diluti ad ostia fluminum in hunc usum assumpti, uti perpetua aquarum attritione agitantur, ita ulteriori purgatione non indigent. Hisce praeparatis confectio vitri hac arte sit: Tribus arenae dictorum lapidum partibus unam addunt nitri, ex quibus simul liquatis oritur massa, quam haud impropriè Agricola Ammonitrum vocat, id est, Areno ni trum; defectum verò nitri, salis fossilis, au cujuscunque alterius salis, portio arenae adji citur; quorum omnium defectum modò sup plet apud vitriarios opifices cinis herbae An thyllidos combustae, quam Arabes Haly, Ital & Hispani Sodam vocant, & ut plurimùm nascitur in terris salsis, unde à plerisque sal sula haud incongrue, eo quod ex ea copiosum sal educitur, dicitur.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
