# Mundus subterraneus 451.10-11

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 451.10 to 451.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/451.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/451.10

Sed haec cum ubique passim obvia sint, fusius deducenda non duxi. Ad differentes vitrorum species quod attinet, illae fere totidem sunt, quot mineralium species: cum omnes fere succi concreti in vitrum coalescant. Sub duplici itaque differentia vitrum considerari potest: prout na turale & artificiale; prioris generis sunt Crystallus, beryllus, topazius, & quotquot tandem sunt gemmae diaphanae in igne fusiles. Secundò sunt calces metallorum, quae Spagyricae artis beneficio in vitrum eliquantur excepto auro; Hoc pacto Saturnus sive plumbum, in stannum, aes, & in vitrum tandem decoquitur, uti postea videbimus. Tertiò sunt smalta seu encausta, quae non nisi vitrum sunt, ex metallicis corporibus deIIII. coctum. Non dicam hîc de arenis Beli fluminis Syriae ad radicem montis Carmeli, in vitrum purissimum ignis ope coagulatis, quorum nonnulla Lll 2 vera,

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
