# Mundus subterraneus 457.1-4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 457.1 to 457.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/457.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/457.1

Smaragdus sic fit. Trita crystallo ad du Smaragd confectio plum minii in fornace vitriaria eliquati; massa liquidem ex eo emergens adeò nativo smaragdo est similis, ut etiam peritos fallat, nisi quod Soli expositus, plumbeus appareat; recipit interdum aeruginem, sed in igne ob aeris participationem flammam edit. Smaragdi Alio modo Smaragdus fieri potest; si ca alia confi pies minii trientem, crystalli praeparati un ciendi me ciam, aeruginis duas drachmas, misce & thodus. colliqua; Est enim mira & abdita vis aeris ad Smaragdum, qua facilè coëunt. Topazii Topazius fit, colliquatis cerussae qua confectio drante, & semiuncia crystalli in fornace ven tosa, quam anemiam vocant intra catinu argillâ munitum clausumque; per cerussam hîc aliud non intelligitur, nisi calx plumbi, quam & alii album Hispanicum vocant Quidam hanc quoque componunt ex calce aeris, minio nativo & crystallo adjecta cal ce Jovis quadrupla; quamvis ex his ego non tam Topazium, quàm chrysolythum conflari existimem. Hyacinthi Hyacinthus caerulei coloris sit ex praepara confectio to crystallo, & cerussae binis unciis, addita re vitrioli. Ioannes Baptista Porta in Hyacintho conficiendo sic procedit: capit salis com munis 5 partes, halonitri 1. miscet & projicit in plumbum liquefactum, agitatque eum spatula ferrea & fieli cinis, quem ablutum purè eliqua in gemmam. Si verò hunc ex caeruleo rubrum efficere velis, cape silicis albi partes 4, cineris plumbi, sive cerussae 2 nitri 4; squamarum ferri duas drachmas; in fornace concoque, & habebis Hyacinthum rubrum. Rubinum praestantissimum Isaacus Hollan Rubini dus libro de mineralibus unà cum Paracelso confectio efficere se posse putant tincturâ rubeâ lapidis philosophorum; sed uti lapis iste philoso phorum à nemine hucusque visus fuit, ita quoque de Rubino omnibus rubinis & carbunculis orientalibus praestantiori confi ciendo, nulla fides praestari debet: sed de hoc in sequentibus fusius. Undè verò ex metallicis calcibus tanta colorum diversitas mirum cuipiam videri posset.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
