# Mundus subterraneus 457.9-12

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 457.9 to 457.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/457.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/457.9

Nos verò in nostro pharmacopoeo nullo paenè negotio nitrum & vitriolum, quod aes liquidum dicimus, in crystallos ducimus, vel per stillatitiam aquam, vel spiritum vini solvendo, & per colatorium transigendo; hoc enim Soli in catino fictili expositum, in pulchros crystalli hexagonos efflorescit. 4. Ferrum crystallizat oleo rubro chalcanthi cum duplo aquae fontanae; in hac mistura solvitur eliquati ferri scobs; solutio per filtrum purgata coquitur in vitro ad tertiam partem remanentem; quae deinde frigido reposita loco lapillos separat, qui tandem aquâ stillatitiâ purgantur, filtranturque, donec tandem coagulati nitidissimam crystalli indolem assumant. 5. Stannum crystallizat, si adjecto sulphure comburatur in cinerem, sive calcem; vel etiam per acetum stillatitium ejus cerussa extrahatur; Extracta solvitur aqua pluviali prius distillata; solutio filtrata coagulatur in lentissima balnei evaporatione, repetendumque est hoc opus septies; donec ultimò emergant lapilli crystallini puri & limpidi, & Lapilli Iovis dicuntur 6. Plumbum in crystallos cogitur eodem modo, quo stannum, ex cerussa videlicet, ve minio, quod in aqua dulci prius solvatur, so lutum filtretur coaguleturque; & hoc toties repetes, donec crystallinos lapillos efflorescentes purissimos comperies Hoc pacto Mercurium, sulphur caeteraque mineralia in crystallos cogunt Spagyrici. Verùm quia Minm crystallescat. Argentum qui crystallescat. Aes qui crystalle scat. Ferrum qui cry stallescat. Stannum qui crystallescat. Plumbum qui crystallescat. 458 LIBER DUODECIMUS, SECT. V. Pars III. atmicibus expoliunt in splendidissimam, quia de iis alibi quoque dictum est, iis hîc que adinstar speculi lucentem tabulam sen immorari noluimus. mensam; quam & pro operis splendore Ad artificia vitrea & smaltea, seu mavis & apparente dignitate vili pretio, puta encaustica reduci possunt illae mensae, quae 10. 15. 20.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
