Latin
459.4 to 459.7
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 459.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Dilicens autem cura adhibenda, ne dum ex igne tolluntur refrigerentur extemplo. Nam friantur, &in plures partes dißiliunt. Si Hyacinthi color placuerit, cito ab igne tolluntur, si satura purpura desideratur, diutius igne relinquitur Hactenus Porta. Gemmae coloratae ut Saphyrus; Topazius, Amethistus &Granatus Adamantem si illorum color auferatur, effingunt. Solet in eum scopum praecipuè Saphyrus eligi, qui vel ferri scobe vel cretâ obrutus, ignitur donec artificem voti compotem faciat, ut suo loco docebo. Ignis beneficio etiam à Porta docente, altera tantum gemmae pars colore suo privari potest, ita ut gemma ex parte Adamas &ex parte Saphirus videatur. Eodem modo Rubinus una parte Adamantis speciem reddit. Ait Ille, partem quam proprium colorem servare volumus, cretâ oblinendam esse. Sic alteram, quae igni exposita est, ac flammae radios nuda suscipit, colorem admittere, ac Adamentem ostendere. Gemmae factitiae veris satis similes ex Crystallo, Topazio, silicibus aliisque mollibus gem mis, vel ex nobiliori vitro, metallicisve corporibus, aut ex illorum commixtione fiunt. Alexius Pedemontanus sequentem pastam ad fictitias gemmas describit: Recipit plumbi à figulis calcinati uncias tres, ac tantum aquae suprà fundit, ut uno aut duobus digitis emineat, eamque agitat digito, ut plum bum ima petat. Postmodum effundit aquam, &servat ad vas vitriandum, ne materia vasi adhaereat. Deindè recipit tres uncias minii sicci, immiscet plumbo, adjicit unam unciam crystalli, aut calcedonii calcinati, ac scrupula duo aut tria ad summum lamellarum tenuissimarum cupri. His benè mixtis &contusis imponit ea ollae argillaceae benè plumbatae &humectatae aquâ dictâ, ac eam benè obseratam committit furno vitriario aut ventis per diem, &ita habetur optima pasta Ad Smaragdos effingendos accipit sal Alcali, quod dissolvit aquâ, filtrat, &exiccari sinit, idque opus tertiò repetit; postea in pollinem redigit, quemadmodum etiam crystallum.