# Mundus subterraneus 459.8-11

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 459.8 to 459.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/459.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/459.8

Deindè accipit uncias duas & semis crystalli, salis alcali uncias duas, aeruginis aceto macerati & colati unciam unam, miscet, ac vasculo plumbato imponit, ac luto, ne quid expiret, optimè munit, ac per triduum exsiccari sinit, aut diutius, tandemque per diem figuli furno committit. Rubinum cupit, cinnabarim loco aeruginis, si Saphirum, lapidem Lazuli; si Hyacintnum, corallium adjicit. Calcinat autem Alexius crystallum, vel calcedonium hoc modo: Tartari calcinati uncia una in aqua clara dissolvitur & colatur. Crystallus verò & cal cedonius ignitur in cochleari ferreo, ac in aqua praedicta extinguitur, idque opus septies repetitur, hoc pacto optimè calcinatus in pulverem teritur, ac mixturae seu pastae adjicitur. Si Smaragdus optatur, in mortario aeneo, si Rubinus, in ferreo tundendus est. Sed quia gemmae factitiae molliores crystallo propter additiones alterius materiae redduntur, docet Alexius aquam, cujus beneficio indurescunt. Jubet itaque capere magnetis frustula ac calcinare, ut de crystallo dictum est, ac deindè in pulverem teri, in loco humido poni, ut in aquam solvantur: aquam istam nutriri vult vitriolo Romano vel Pannonico crudae pultis instar; deindè ex ea praecipit per retortam extillari aquam, ut ea humectetur farina hordei, & fiat pasta dura, in quam imponantur formati lapides. Nam si ea dum panis coquitur, in furno relinquatur, ac cum pane eximatur, ait ille duritiem maximam gemmas acquirere. Vidi apud Gallum quendam Mmm 2 factitias 460 LIBER DUODECIMUS, SECT. V. Pars III. foetida exhalatione exusti induntur, bracteae factitias gemmas perquam elegantes, naturalibus quamsimillimas. Is se non alio verò superiori orificio supraponuntur, aut quàm praedicto modo eas confecisse mihi asfilis in eo suspenduntur, ut fumum suscipiferebat. Opus dictum neque sumptuosum, ant, qui hyacinthi colore eas absque alia neque magni laboris videtur, à me tamen haadditione tingit. Si alii colores desideranctenus nondum expertum est.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
