Latin
EXPERIMENTUM II
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 466-3
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTUM II. dae modum &rationem, sed quia descriptio Tinctura ad similitudinem Smaragdini coloris. longior est, quam ut charta admittat, alio A Ccipe syrupi violacei partem intra phia forsan loco opportunius Lectori curioso id lam, cui si aquam limpidam superaffude communicandum reservavimus. Communiris, &huic nonnullas guttas olei tartari addicavit id ibi RPF. Eustachius lamur, LeoNnn diensis Ord. D. August. Religiosus, qui ad stuporem omnium hanc artem hîc Romae dum haec scribo exercet; variaque conficit utensilia, adeò splendida, &lucida, ut vernicem Sinicam, si non superet, certè aequet; neque puto ad excellentiam artis quicquam posse accedere. PROPOSITIO XV. Quomodò factitii lapides fiant &saxa ingentia pro columnis caeterisque monimentis. Agna inter Authores lis est, utrum factiMtii lapides per fusionem fieri possint. Nonnulli existimant columnas &obeliscos Romam ex Aegypto allatos non esse, nisi fusiles lapides in tantam molem formis appropriatis eliquatos; Sed nos hanc fabulam quam amplissime in nostro Oedipo &Obelisco Pamphilio confutavimus; fuerint enim ex vivo saxo elaborati, cujusmodi fodinae in Thebaide Superiori etiamnum spectantur. Esse tamen modum quendam &certam rerum mixturam, quae in lapides fundi possit non abnuo, imo praxin apud peritiores marmorum opifices &latomos me vidisse memini; imo veterum Mosaicas sive musivas tessellas nil aliud, quam pastam fuisse fusilem in trian gulos, quadratos, similesque polygonas figuras sectam, vel ipsa λιθοτομία luculenter docet; &ne quispiam ea de re dubitare queat, rem experimento docebimus. Non enim solum gemmae factitiae fiunt, sed saxa &marmora, quemadmodum paulo supra de mensis quae hîc Romae modo inventae conficiuntur, sat patet. EXPERIMENTUM Lapidis fusilis. Apides, marmora, Iaspides &c: in pulLverem redigantur minutissimum, cui jungantur calx, gypsum, sal, sanguis bovinus, quae omnia commixta aceto, vino, cerevisia vel lacte aut ejus sero imponantur, varieque agitentur, donec in pultem redigantur. Hoc peracto colores metallicos, quos volueris pulti commisceantur, addito nonnihil ex telle bovis, deindè spatula lignea ea industria misceantur, ut marmor fictitium venas omnes coloris, adinstar veri variegati marmoris obtineat; haud secus ac in carta Turcica praeparanda fieri novimus, deindè formae seu modulo jam praeparato infunde, exsiccatumque duritiem prorsus lapideam induet, quae deindè pumice deplanata, simigmate vel oleo polituram recipit perfectissimam. Ingenio pollentes ex hac brevi descriptione mentem meam facilè percipient. Quare ad alia.