Latin
DISQUISITIO PHYSICA
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 469-2
Unproofread scanNot analysed yet
DISQUISITIO PHYSICA. De proprietatibus, &officiis in pulvere Pyrit cujuslibet Materiae sigillatim sumptae, ex quibus pulvis ille componitur &praeparatur, de quibus quid Siemienovius, &quid nos rebus de iis judicamus exponemus. TOn fortuitus, inquit Siemienovius, aut casualiter, at per summam naturalis Philosohpiae cognitionem, &ratiocinationem speculativam pulverem Pyrium fuisse repertum, vel id solum argumento esse potest, quod in hunc usque diem inventus sit nemo (licet plurimi conati fuerint) qui tres similes materias proponeret, quae benè tritae, &simul incorporatae essent aptae ad formandum ignem tam vigorosum, horrendum, potentem, &inextinguibilem, usque ad consumptionem totius materiae, eamque momentaneam. Cum autem inventis aliorum non difficulter addantur plura, &quicquid ortum habuit, ab inchoato &imperfecto processit ad perfectum. Nobis quoque liceat (quoniam ab inventore nihil ea de re literarum monumentis traditum est) id loci speculativas quidem, attamen ab experientia deductas observationes, virium, naturae, operationum, officiorumque tam unius cujusque seorsim, quam omnium simul incorporatarum materiarum Pyrio pulveri inclusarum, proponere: Existimamus enim futurum ut perfectiori proprietatum affectionumque tam in particulari, quam in generali istarum ingredientiarum cognitione habita, nemo posthac in re Pyrotechnica, in hos incursurus sit errores, quorum correctio &sumptuosa &periculosa nimis est: Hucus. que Siemienovius; qui quum nescivit pulveris Authorem, illum nos in praecedentibus deteximus: Sciendum itaque primum est, Pulverem Pyrium eam maxime ob causam ex tribus materiis, Salenitri nempe, Sulphure &Carbonibus esse compositum, ut una alterius vel reliquarum duarum defectum medeatur &suppleat. Id autem primum in Sulphure patet. Hoc cum naturaliter ignis esca sit, facileque arripiat, &arreptum difficulter re mittat ignem idque cum flamma, superat hac in parte salemnitri &carbones; flamma autem ignis aptior multò est, omni alterâ ignis specie ad accendendum salemnitri. At cum salnitri, ardendo resolvat sese in ventosam quandam exhalationem; haec autem earum virium est ut subito opprimeret, extin