# Mundus subterraneus 47

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, CORORLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/47

Cùm verò taediosum sit, semisecunda in Tabula continuare, nullo paenè negotio invenies subitò quemvis imparem numerum hac industria numerum semisecundorum propositum dupla, & à duplato unitas ablata dabit quaesitum, Exempli gratia: Sit assignandus numetus impar, trigesimo minuto semisecundo cor respondens; dupla 30 & habebis 60, à quibus sublata 1. relinquet 59 qui est impar numerus quaesitus, 30 semisecundo correspondens. Si iterum velis scire 120 semisecundo quis numerus impar respondeat, à duplato hoc numero 240 sublatâ unitate relinquet 239, numerum imparem quaesitum. Item si 3600 minutis semisecundis, quae 30 minutis primis aequivalent, numerum imparem correspondentem desideres, dupla 3600, & habis 7200, numerum imparem quaesitum, unitate subtracta, id est 7199; non secus quemlibet alium numerum datis minutis semisecundis reperies. Hos impares numeros, si per numerum imparem unius minuti semisecundi multiplicas, dabit tibi summa pedes, quos in ultimo minuto semisecundo conficit lapis. Dabo aliud exemplum. Si velis scire casum unius horae; 3600 quadratum 60 duces in casum unius 1, videlicet 7200; & prodibunt quaesitum unius horae casum; hujus, ultimo minuto secundo, casum si scire desideres, duc numerum imparem 14399 in huic correspondentem unitate minorem, casu semisecundi, unius horae, quem & duces in 3, uti dictum est, & habebis 43197 pedes, quaesitum casum ultimi semisecundi.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
