Latin
PRAGMATIA. I
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 479-2
Unproofread scanNot analysed yet
PRAGMATIA. I. Draconem volantem exhibere. VUlgò notum est, quomodo multi Draconem ex levi charta effigiatum in aëra conjiciant, &quocunque chorda illi alligata ducant etiam in altissima aëris spacia, summa ignarorum rei admiratione. Vide quae de hujusmodi artificio in Musurgia fuse egimus. Intra hunc itaque paucae rochettae in collo potissimum &in cauda, deinde candelâ intus accensa noctu per cartam oleo tinctam &rubro &igneo colore imbutam totum Draconem igneum referet; fomitem quoque accensum intus accendes, qui ad orificia rochettarum pertingat, quae ubi ignis attigerit, statim Draco ignem ante &retrò spuet, magno eorum, qui artificium non viderunt, stupore &metu. qui tanto erit terribilior, quantò nonnulla verba sesquipedalibus literis in lateribus Draconis inscripta fuerint; Debet autem hoc artificium profunda nocte, &valido spirante vento exhiberi; quieto enim tempore machina non facilè animatur. PRA. 480 LIBER DUODECIMUS, SECT. V. Pars IV. ma Figura patet. Igne sic machinam anima