Latin
PROPOSITIO III
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 52
Unproofread scanNot analysed yet
Exploraturus itaque pul suum arteriae differentias, quaere primam vibrationem, quae uni pulsui arteriae pro eo tempore respondeat, quod assequeris, alterTE est tamen utram chordae extremitatem prolongando vel abbreviando; si enim pulsus velocior fuerit, chorda abbrevianda erit, si tardior, prolonganda, &hoc pacto procedes, donec vi brationem chordae invenias pulsui arteriae prorsus aequalem, quae sit v. g. AF vel BE; haec enim erit penduli longitudo, cujus una vibratio aequatur uni pulsui, quam diligenter notabis hac industria: In superiori chordae parte quae AB comprehenditur, insere chordae gemmam seu nodum ita strictè, ut non nisi aegrè promoveri queat, &hanc gemmam promove supra primum divisi tigilli AB gradum, quadragesimum in R, ea cautelâ, ne AB chorda in prima sui longitudine dimoveatur. Si itaque altero die pulsus differentiam scire desideres tunc prolongando vel abbreviando chordae alterutrum extremum in tantum promovebis, donec eam penduli longitudinem sortiaris, quâ una vibratio uni pulsui arteriae respondeat; quo praestito vide quem gradum gemma in tigillo abscindat; haec enim erit differentia pulsuum inter hodiernum &hesternum diem quaesita Exempli gratia: Sit Chordae BE longitudo, quae vibratione suâ unum arteriae pulsum, hominis in sanitate optima constituti, adaequet, &gemma quadragesimum gradum in R signet; postero verò die denuò tentas pul sum, &invenis eum velociorem; unde chorda BE abbrevianda est in tantum, donec unam abbreviatae chordae vibrationem, uni praecisè pulsui respondere reperias; quo facto vide, quem in linea tigilli AB gradum gemma secet; ponamus autem ex abbreviata chorda gemmam unà ex R in G promotam seu retroactam, ubi cum 30 gradus abscindat, concludes differentiam pulsus prio ris &posterioris diei esse 10, id est 10 gradibus velociorem. Si verò pulsus posterioris diei fuerit tardior, tunc chorda AE prolonganda est, donec aequalitatem vibrationis chordae cum pulsu inveneris, ¬andum insuper, quem in linea tigilli gradum gemma abscindat, &invenies v. g. eam in 50 gradu subsistere; inferes igitur, differentiam pulsus esse iterum 10, id est, pulsum prioris diei à posterioris diei pulsu tardiorem esse 10 gradibus. Haud secus in aliis procedes.