# Mundus subterraneus 54-3

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/54-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/54-3

Caesaris, extitisse hîc quendam monstruosae statura virum, quem indigitabant Marduchum, sive Salernitanum Gigantem, hic audita fortitudinis famâ Joannis, illum provocavit ad singulare certamen, in quo ab ipso Joanne occisus, consequenter hoc in loco humatus videtur De hujusmodi Gigantum ossibus varii varia adducunt, quae omnia Lector videat apud Goropium & Interpretes Sacri Textus, ubi de Gigantibus Cap. 7. Gen: & de Gigantis og & Goliath magnitudine agunt, quos hîc supervacaneum auxi adducere. Plinius asserit in Creta rupto monte inventum esse corpus stans quadraginta sex cubitorum; Fulgosus ait, triginta trium; quod alii Orionis, alii oti fuisse arbitrantur. Orestis corpus oraculi jussu refossum, septem cubitorum fuisse monumentis creditur. Naevii Pollionis amplitudinem annales non tradunt, sed quia populi concursu penè interemptus esset, prodigii vice habitum. Procerissimum hominem aetas nostra Divo Claudio principe Gabbaram nomine ex Arabia advectum norem pedum, & totidem unciarum vidit. Fuere sub Divo Augusto semipede addito, quorum corpora ejus miraculi gratia in conditorium Salustianorum asservabantur hortorum, Pusioni & Secundillae erant nomina. Dalecham pius in Plinianis annotationibus asserit, in Orontis fluvii alveo cadaver compertum fuisse undecim cubitorum & amplius. Coelius Rhodiginus ait, è regione Valentiae Allobro gum in torrente qui rigat pagum Divi Peratii. regnante in Gallia Ludovico XI. Gigantis cadaver effossum esse stupendae & musitatae magnitudinis, & quae, ut ex variis ejus picturis atque ossibus deprehenditur, ad octodecim pedes accederet. Pausania teste in Ajacis cadavere mola genuum Disci magnitudine fuit, qua utuntur Quinguertiones: Asterii verò Anactis filii cadaver decem cubitos procerum. Plutarchus Thesei corpus inquit, fuis se inusitatae magnitudinis. Nuper, ait Licetus ad Iuliam Caesaream in Africa effossa est calva ambitu duodecim spithamarum, authore Magio; sed & post victoriam, quam sub Ludovico Reg. ad Laudam Pompejam obtinuit, Mediolanum profectus offendit in Nosocomio juvenum unum tantae proceritatis, ut stare non posset: neque enim potuerat à natura satis alimenti ad craßitudinem, roborisque proportionem suppeditari; itaque jacebat, explebatque lectos duos simul junctos, cui non erat incusanda natura simpliciter sed insalubris & infirma illius individui tempe ries constitutioque, ac si placet, natura ejus particularis. Divus Augustinus; Sed de corporum magnitudine inquit, plerumque incredulos nu data per vetustatem, sive per vim fluminum, va riosque casus sepulchra convincunt, ubi apparuerunt, vel undè ceciderunt incredibilis magnitu dinis ossa mortuorum. Vidi ipse non solus, sed aliquot mecum in Uticensi littore molarem hominis dentem tam ingentem, ut si in nostrorum dentium modulos minutatim conscinderetur, centum nobis videretur facere potuisse: Sed illum gigantis alicujus fuisse crediderim, nam praeter quod olim erant hominum multò majora, quàm nostra nunc corpora, gigantes tunc caeteros anteibant: sicut aliis deinde, nostrisque temporibus rari quidem, sed nunquam ferme defuerunt, qui modum aliorum plurimum excederent.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
