Latin
55.1 to 55.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 55.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vives in Commentario hujus loci addit in hanc sententiam: Festo Divi Christophori, cum salutatum issemus eum, ad maximum urbis nostrae templum, ostensus est nobis dens molaris pugno major, quem dicebant esse illius: aderat mecum Hieronymus Burgarinus. Fulgosus item in Plutarcho &Strabone affirmat in Tinge Mauritaniae urbe à Sertorio apertum fuisse sepulchrum, in quo corpus humanum fuit inventum, quod dimensum sexaginta cubitos implevit, idque Antei fuisse putabatur. Regnante Carolo Septimo, (adjicit Fulgo sus) Gallorum Rege in montana Narbonensis Gal. iae parte juxta Valentiam urbem Rhodanus sepulchrum detexit, cujus magnitudo permultos ad eam rem visendam pertraxit; aperto enim tumulo inventa in eo sunt hominis ossa, cujus dimensio triginta pedes implevit, nos quoque cum eò iter faceremus: sepulchrum vidimus &oßium iliquam partem, quae ab accolis tanquam res mira isservatur. Boccatius in sua Deorum Genealogia scribit: Sed ante omnia non omnino fictum est fuisse gigantes, id est, homines forma seu statura ultra modum caeteros excedentes: immò constat esse verißimum &liquido his diebus apud Drepanum Siciliae oppidum fortuitus demonstravit eventus: nam cum in radicibus montis, qui supereminet Drepano, haud longe ab oppido, nonnulli agrestes ad construendam pastoralem domum fundamenta foderent, apparuit cavernae cujusdam introitus, quem cum visiri, quid nam intus esset faculis incensis intrassent avidi, antrum summae altitudinis atque amplitudinis invenere, per quod incedentes in oppositum introitus ingentis magnitudinis sedentem viderum hominem; ex quo terrefacti repente fugam arripientes exivere antrum, nec ante tenuere curlum, quam in oppidum devenissent, occurrentibus quid viderant nunciantes. Mirabundi autem cives visuri quidnam mali hoc esset, incensis funalibus, armisque sumptis, quasi in hostem unanimes exivere civitatem, &ultra trecentos in travere specum, videruntque non minus, quan primi stupidi quem retulerant villici. Tanden proximiores facti, postquam non vivum esse ho minem norunt, viderunt sedentem quendam in sede, &sinistra manu innixum baculo tantae altitudinis atque grossitiei, ut excederet quemcumque praegrandis navigii malum: sic &hominem invisae atque inauditae amplitudinis, nulla ex parte corrosum aut diminutum, &cum ex eis unus vorrecta manu tetigisset stantem malum, è vestitio malus solutus in cinerem corruit, remansitque veste nudatus baculus alter plumbeus ad manum usque tenentis ascendens, &ut satis adverterunt, doctrina summe spectabilem, uti Forturunt, plumbum erat ad augendum gravedinem nius Licetus in suo de spontaneo rerum ormalo infusum, quod postea ponderantes asserunt, tu, Libro narrat, Venetiis vidisse Lusitaqui viderunt, fuisse ponderis quindecim cantanum gigantem vastissimum adeò robustum, riorum Drepanensium: quorum unusquisque ponut alligatis utrique bracchio funibus, quos deris est librarum communium centum.