# Mundus subterraneus 59.1-2-3

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 59.1 to 59.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/59.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/59.1-2

Accedit eodem tempore, ut Panormi cum Illustrissimo Marchione Carolo de Vintimiglia, Viro eruditissimo, nec non exactissimo Siciliae Historico, de hujusmodi gigantum ossibus, magna animi mei voluptate conferrem, eique nonnullos den tes, quos pro gigantum dentibus mihi non nulli antiquarii donaverant, ostendissem, sub risit modestè, dicens: putasne Pater mi, hosce gigantis dentes esse; ego subnectens, tantam me fidem iis habere, quantum amica eorum, qui eos donaverant, fides merebatur, respondi: is verò subdens, crastina die, ait, denuò me convenias, & ego tibi monstrabo, cuiusnam hi dentes sint. Dictum factum, uti receperam postero die virum humanissimum conveni, qui dixit, ascendamus rhedam, quo facto, me duxit ad locum tribus ferè passuum millibus Panormo dissitum, quod mare dulce vocant; erat ibidem ingens montis promontorium, & è regione foramen praegrande, per quod in obscura immensi specus latibula patebat aditus: descendamus, inquit, iam monstrabo tibi mi pater, quantum natura in similibus humani corporis membris effingendis possit, accensisque taedis, famulis praecuntibus, ingressi sumus longissimi tractus antrum, & cum jam aliquantulum intima penetrassemus, ostendit mihi in sinistro antri pariete, longè lateque exporrectum mirum naturae opus Pariter dentes referebat parvos, mediocres maximos & excessivae magnitudinis, ea serie qua natura maxillis animalium inserere solet. infixos, tanta copia, ut centum carros inde onerari posse facile crediderim, tanta naturalium dentium similitudine, ut vix hos ab illis distinguere potueris; suprà quidem candorem pellustrem, inferius verò radices monstrabant acutas, omnes tamen in lapidem solidum conversos; tum eccò ad me Vir Illustrissimus, hi sunt dentes, quos nonnulli impostores hinc exemptos pro gigantum aut elephantorum dentibus (erant enim aliqui excessivae, ut dixi, magnitudinis) imperitae plebi vendunt. Egò verò non exiguam eorum mihi copiam comparavi, quorum partem in Musaeo, in hunc usque diem, reservo, partem literatis viris ad imposturam monstrandam, dono dedi.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
